monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13 > 2 > 11 > 17 > 16 > 25 > 26 > 19 > 13 > 14 > 12 > 10 > 22 > 1 > 2 > 11 > 3 > 16 > 26 > 19 > 17 > 21 > 14
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, XIII. De Valentiniano a militibus imperatore facto. Et quod illo regnante dignum memoria contigerit. <<<     >>> XV. De Ambrosio, et caeteris doctoribus qui sub principibus praedictis claruerunt.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XIV. De filiis Valentiniani, qui post eum regnaverunt partibus Occiduis, et de Valente Orientis Augusto.

1 Post quem Gratianus filius eius Occidentibus imperium tenuit, Valente patruo in Orientis partibus constituto. Valentinianum etiam fratrem suum parvum admodum socium creavit imperii, quamvis non essent de una matre progeniti. Nam Valentiniani senioris dudum Severa uxor, cuius filius Gratianus fuerat, pulchritudinem Iustinae virginis, quam suae familiaritati unierat, in balneis conspiciens, illam adamaverat. Hanc venustatem corporis puellae imperatrix marito indicat, qui confestim sibi eam sociavit in matrimonium; nec tamen priore abiecta, legesque propter illas sancivit, ut omnes viri qui voluissent, impune bina matrimonia susciperent.
2 Accepta ergo (ut diximus) Valentinianus Iustina, edidit ex ipsa Valentinianum iuniorem, et filias tres, Iustam, Gratam, et Gallam. Gallam vero postea maior Theodosius imperator duxit uxorem, ex qua Placidia ei filia noscitur esse progenita. Nam Archadium et Honorium ex Placella priore coniuge habuisse cognoscitur.
3 Imperantibus praedictis principibus Athanasius Alexandriae doctrina ac religione vera in pace degens clarus satis habetur: qui sub Constantio ac Iuliano principibus multa pertulerat incommoda pro fide nostra. Feruntur eius adversum gentes libri duo, et contra Valentem et Ursatium liber unus, et de Virginitate liber unus, et de persecutionibus Arianorum plurimi, et de Psalmorum titulis, et in historia Antonii monachi vitam eius continentes epistolae, et multa alia, quae enumerare longum est. Hilarius urbis Pictaviorum Aquitanicae episcopus, factione Saturnini Arelatensis episcopi de synodo Biterrensi Phrygiam relegatur, duodecim adversum Arianos confecit libros, et alium librum de synodis, quem ad Galliarum episcopos scripsit, et in Psalterium commentarios, primum videlicet et secundum, et a quinquagesimo usque septuagesimum secundum, et a centesimo octavo decimo usque ad extremum. In quo opere imitatus est Adamantium, nonnulla etiam de suo sensu addidit.
4 Est eius et ad Constantinum libellus, quem ei viventi Constantinopolim porrexit, et alius in Constantium, quem post mortem eius scripsit, et liber adversum Valentem et Ursacium historiam Ariminensis et Seleucensis synodi continens, et ad praefectum Salustium, sive contra Dioscorum, et liber hymnorum et mysteriorum alius, et commentarios in Matthaeum scripsit, et tractatus in Iob, quos de Graeco Adamantii ad sensum transtulit.
5 Est et alius elegans libellus eius contra Auxentium, et nonnullae ad diversos epistolae. Aiunt quidam scripsisse eum in Cantica canticorum insigne volumen: sed a nobis hoc opus ignoratur. Qui ab exsilio reversus velut splendidum lumen Gallias irradiavit, caeterasque provincias suo sacro dogmate a peste Ariana liberavit. Mortuus est Pictavis, Valentiniano et Valente regnantibus.
6 Titius Bostrenus episcopus, sub Iuliano et Ioviniano atque Valentiniano principibus fortiter adversum Manichaeos scripsit libros, et nonnulla alia opuscula. Moritur sub Valente.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.450 uldBPL24.206

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik