monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13 > 2 > 11 > 17 > 16 > 25 > 26 > 19 > 13
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, XII. De revocatione Athanasii, et qualiter illius consiliis usus ecclesiastica tractavit negotia Iovinianus. <<<     >>> XIV. De filiis Valentiniani, qui post eum regnaverunt partibus Occiduis, et de Valente Orientis Augusto.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XIII. De Valentiniano a militibus imperatore facto. Et quod illo regnante dignum memoria contigerit.

1 Postquam Valentinianus apud Nicaeam consensu militum imperator creatus est, mansit in eo annis XI. Qui cum Christianus integra fide sacramentum militiae gereret, et sub Iuliano Augusto tribunus scutariorum, iussus ab imperatore sacrilego, aut immolare idolis aut militia cedere, fideliter sciens et gratiora esse Dei iudicia et meliora promissa, sponte discessit.
2 Ita parva interiecta mora, Iuliano interfecto, ac mox Ioviano mortuo, qui pro nomine Christi amiserat tribunatum, retribuente Christo, in locum persecutoris sui accepit imperium. Is enim non modo fortitudine, sed etiam prudentia, temperantia atque iustitia et corporis magnitudine, praefulgebat. Sic enim fuit regalis pariter et urbanus, ut dum exercitus tentasset ei alium sociare consortem, ille responderit: Vestrum, inquit, fuit, o milites, imperatore non existente, mihi dare regimen imperii; verum ubi hoc ego suscepi, meum iam et non vestrum est, de rebus cogitare communibus.
3 Cuius verba mirati milites, eius secuti sunt voluntatem. At ille postea fratrem suum Valentem participem fecit imperii, Procopium tyrannum pluresque postea satellites eius occidit. Terraemotus per totum orbem factus, ita quoque turbatum pelagus excussit, ut per vicinas terrarum campestrium partes refuso mari plurimae insularum urbes concussae et subruptae perisse ferantur.
4 Valens ab Eudoxio episcopo Ariani dogmatis assertore, et baptizatus et persuasus, in saevissimam haeresim declinavit. Sed malignam insectationem diu texit, nec voluntati potestatem admiscuit, quoad viventis fratris auctoritate compressus est. Contemplabatur enim de eo quantum vim in ulciscenda fide imperator posset exercere, qui tantam constantiam pro retinenda quondam miles habuisset. Horum anno imperii tertio, Gratianus Valentiniani filius imperator est factus.
5 Eodem anno apud Atrebatas vera lana de nubibus pluviae mista defluxit. Praeterea Athalaricus rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime persecutus, plurimos Barbarorum ob fidem interfectos ad coronam martyrii sublimavit. Quorum tamen plurimi in Romanum solum non trepidi velut ad hostes, sed certi quod ad fratres, pro Christi confessione, fugerunt. Valentinianus Saxones gentem in Oceani littoribus et paludibus inviis sitam, virtute atque agilitate terribilem, periculosam Romanis finibus eruptionem magna mole meditantes, in ipsis Francorum finibus oppressit.
6 Burgundionum quoque, novorum hostium novum nomen, qui plusquam septuaginta millia (ut ferunt) armatorum ripae Rheni fluminis insederunt. Hos quondam subacta inferiore Germania a Druso et Tyberio adoptivis filiis Caesaris, per Castra disposisitos, in magnam coaluisse gentem, atque ita etiam nomen ex opere praesumpsisse, quia crebra per limitem habitacula constituta burgos vulgo vocant: eorumque esse praevalidam et perniciosam manum, Galli hodieque testes sunt.
7 Cum quibus praesumpta possessione consistunt, quamvis providentia Dei Christiani omnes modo facti, catholica fide nostrisque clericis quibus obedirent receptis, blande, mansuete, innocenterque vivunt, non quasi cum subiectis Gallis, sed vere cum fratribus Christianis. Anno autem undecimo regni sui Valentinianus cum Sarmatae sese per Pannonias diffudissent, easque vastarent, bellum in eos parans apud Prigitionem oppidum, subita effusione sanguinis, quod Graece apoplexis vocatur, suffocatus et mortuus est.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.448 uldBPL24.205

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik