Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XII. De revocatione Athanasii, et qualiter illius consiliis usus ecclesiastica tractavit negotia Iovinianus.
| 1 | Hinc honorificis et officiosissimis litteris Athanasium requirit, ab ipso formam fidei et Ecclesiarum disponendarum suscepit modum. Athanasius autem perfectam divinorum dogmatum disciplinam remisit expositam, apostolicis dogmatibus congruentem, quibus imperator instructus haereticorum evitaret pravissimas calliditates, et Ecclesiis redderet pacem catholicis. |
| 2 | Igitur post parvum intervallum magnus Athanasius Deo amabilem imperatorem videre desiderans, venit Antiochiam et principem de quibus oportebat edocuit. Quidam aiunt quod cum ipse magis evocaverit imperator ut quae necessaria pro religione et recta fide videbantur exponeret, disponensque ut decebat causas Ecclesiae de reversione cogitabat. Porro Athanasium amicum sibi maximum factum destinavit in Aegyptum, ut sicut ei videretur causa Ecclesiarum populosque disponeret, interminans derogatoribus dignas correptiones, quoniam noverat immerito per iniquas calumnias multa Athanasium incommoda passum. |
| 3 | Verum imperator propositum hoc habebat, ut blandimentis et suasione verborum discordantium contentiones abscinderet, dicens nulli quidem se quomodocunque credentium fore molestum, eos tamen diligere, et nimis honorare, qui Nicaeni concilii decreta ecclesiasticae unitati servarent, in quibus unitas continetur ecclesiastica. Sed haec tam pia, tam laeta principia mors immatura corripuit. |
| 4 | Qui dum ad Illyricum rediens per Galatiam iter agit, Constantinopolim accelerans, Dadastenae moritur, octavo decimo mense quam imperare coeperat, aetatis anno tricesimo octavo. |