monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13 > 2 > 11
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, X. De paedagogo Christiano et Iuliano Saba, qui impii Iuliani Caesaris apud Persidem praedixerunt perditionem. <<<     >>> XII. De revocatione Athanasii, et qualiter illius consiliis usus ecclesiastica tractavit negotia Iovinianus.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT XI. Qualiter Iovianus a militibus imperator creatus exercitum reduxit a Perside.

1 Milites igitur in maximam aestuationem venientes, omissa omni dilatione, altera die Ioviano infulas imperatoris imponunt. Erat enim vir fortis et nobilis, et illo tempore millenarius, quo Iulianus electionem militibus lege proposuit, ut sacrificarent, aut militia cederent. Qui cingulum magis elegit amittere, quam imperatoris praeceptionibus impiis obedire.
2 Hunc ergo tunc Iulianus propter belli necessitatem inter viros militares habebat. Qui cum violenter a militibus ad imperium traheretur, clamabat dicens non se velle paganis hominibus imperare, cum ipse Christianus existeret. Cumque vox omnium communiter proclamasset dicentium se quoque esse Christianos, suscepit imperium.
3 Cogitabat itaque Iovianus de communi salute, et quomodo posset de medio hostium illaesum exercitum liberare, nec indiguit grandi consilio, sed seminibus pietatis utilissimum vindemiavit fructum. Repente namque suam providentiam Deus ostendit, et fluctuationem eius ad portum tranquillitatis adduxit. Dum enim huius angustiam Persarum rex agnovisset, missa legatione petivit pacem.
4 Deinde cibaria militibus destinavit, et forum venalium eis praeparari in deserto praecepit: celebratisque foederibus exercitum reduxit incolumem. Quae pacta quantum ad gloriam Romanorum turpia, sed tempori necessario congruebant. Amissa namque Syria et tradita Persis Nisibin Mesopotamiae civitate, discessit. Haec itaque nuntia Christianos confortaverunt, Paganis intulerunt luctum.
5 Porro milites incautum Iuliani fervorem valde culpabant, causamque damni finium Romanorum ei potius inferebant, quod a Persa quasi proditore seductus, naves quae per fluvium frumenta deveherent, incendit, et famem militibus irrogavit. Fefellit eum itaque superbia, iactantia, sophisticis inflatum disciplinis: quibus gloriabatur superstitiosus idolorum cultor, dicendo felicia fore tempora, quibus ipse rerum potiretur imperio.
6 Sed ubi Iovianus, in annos XXIX pace composita, ad Romanum regressus est solum, clariorque lux nostro se orbi ex Orientis partibus aborta diffudit, rempublicam quasi post nimias procellas omni moderatione aggreditur reparare, Ecclesiarum vero curam non in secundis habere: nec tamen incaute, ut Constantius egerat, sed lapsu praedecessoris admonitus.
7 Primum hoc conscripsit, ut episcopi de exsilio remearent, et Ecclesias eis reddendas esse professus est qui expositam in Nicaea fidem inviolabiliter servaverunt.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.446 uldBPL24.204

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik