Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT X. De paedagogo Christiano et Iuliano Saba, qui impii Iuliani Caesaris apud Persidem praedixerunt perditionem.
| 1 | Qua etiam tempestate in Antiochia vir quidam optimus paedagogus adolescentium habitabat, eratque illic famosissimus sophista Libanius impius, exspectansque Iuliani victoriam, habens prae oculis eius minas. Interrogavit ergo paedagogum, quasi nostram deridendo religionem: Nunc, inquit, fabri filius quid putas agit? |
| 2 | At ille quod post paululum contigit, impletus gratia divina, praedixit. Respondit enim: O sophista, creator omnium, quem tu fabri filium nominasti, locellum sepulturae Iuliano componit. Post paucos enim dies mors illius nuntiatur erronei, et in locello positus, est advectus, minarumque timor evacuatus est. |
| 3 | Tunc etenim Iulianus religiosissimus cognomento Saba, cum illius impii minas audisset, continuo ingemiscendo ac flendo clementi Domino supplicans subito lacrymarum eius fluvius restitit, fuitque alacritate completus et eius vultus exhilaratus. Hanc animi permutationem eius ministri respicientes, rogaverunt ut eis causam repentini gaudii patefaceret. |
| 4 | Tunc ille dixit: Ferus sacrae vineae devastator poenas exactus est vastationis suae, iacetque mortuus terroribus, minisque frustratus. Haec agnoscentes omnes exsultaverunt. Deoque hymnos gratificos obtulerunt. Postea vero a nuntiis est compertum eumdem fuisse diem simul et horam necis Iuliani, quam ille sacratissimus senior cognovit atque praedixit. |