Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT IX. Qualiter Iulianus a Christianismo ad idololatriam sit conversus, ac iustas demum luit poenas.
| 1 | Iulianus, comperta morte Constantii, imperii summam solus obtinuit anno uno et mensibus octo: Christianam religionem arte potius quam potestate insectatus. Ut negaretur fides Christi, et idolorum cultus susciperetui, honoribus magis provocare quam tormentis cogere studuit. Aperto tamen praecepit edicto ne quis Christianus docendorum liberalium studiorum professor esset. |
| 2 | Sed tamen, sicut a maioribus compertum habemus, omnes ubique prope modum praecepti conditiones amplexati, officium quam fidem deserere maluerunt. Multi etiam Christianorum tunc honores ambiendo sponte corruerunt. Hic namque Iulianus, qui dudum fuerat Christianus, et postea proditor est effectus, dum esset iuvenculus, tonsus monasticam simulabat vitam, et latenter quidem exercebatur in philosophia, in manifesto autem sacros Christianorum legebat libros. |
| 3 | Denique in Ecclesia Nicomediae lector est constitutus, et sub hoc habitu furorem declinavit imperatoris. Haec quidem pro timore faciebat, quia verebatur Constantium imperatorem, qui fratrem eius Gallum occiderat, et se suspectum apud eum noverat. Legebat itaque apud Paganorum philosophos, quorum instinctu coepit imperialia sceptra desiderare. |
| 4 | Quamobrem discurrens universam Helladam vates quaerebat responsa reddentes, consulens si ad imperium perveniret; invenitque virum qui ei desiderata se dicere fateretur. Is eum perducens ad quemdam idolorum locum, et intromittens in adytum, seductores daemones evocavit. Quibus solemniter apparentibus, terrore compellitur Iulianus in fronte sua crucis formare signaculum. |
| 5 | Tunc daemones tropaei Dominici figuram respicientes, et suae recordati devictionis, repente disparuerunt. Quod agnoscens magus, coepit culpare Iulianum. At ille et terrorem significavit, et crucis se dixit obstupuisse virtutem, eo quod videntes hoc signum daemones, evanuerunt. Porro magus: Non hoc suspiceris, inquit, o bone vir, quia timuerint, sicut ais, sed abominati hoc signum potius abscesserunt. |
| 6 | Et ita capiens miserum, odio replevit Christiani signaculi Iulianum. Post haec igitur imperator evocavit Iulianum, et constituit Caesarem, dansque ei coniugem Constantiam sororem suam, contra Barbaros eum destinavit ad Gallias, ut in superioribus diximus. Igitur Iulianus ut solus obtinuit principatum primum, velut arguens perperam gesta Constantii, episcopos iubet de exsiliis relaxari, post vero adversum nostros tota nocendi arte consurgit. |
| 7 | Qui cum astutus atque callidus esset deceptor, Iudaeos ob Christianorum odium Hierosolymam undique convenire iubet, et ex publico eis expensas largiri praecipit, ut templum reaedificarent, et ibi hostias legales immolarent, ut sic saltem Christianismum abolere posset. Sed mira dispensatione maxima pars Iudaeorum, qui illuc convenerant, terraemotu perempta, reliqui vero flammis ultricibus exusti. |
| 8 | Qui autem superfuerunt, signum etiam crucis tam in coelo quam et in uniuscuiusque veste cernentes, quod si no entes, nequaquam ex eis delere poterant. Itaque inviti compulsi sunt Christum Dei Filium fateri, quibus signis territi discesserunt. Igitur imperator dudum studens paganitatem in omni sua ditione dilatare, graviter ferebat, videns Christianos potius approbari: arbitratus est statum ex vita bona et conversatione Christianitatis consistere; studuit ubique templa paganorum constructione et ordine Christianae religionis ornare, sedibus atque processionibus, paganorumque dogmatibus atque monitionibus lectores suae superstitionis instituit ad instar clericorum, ut horas certas, et dies, et orationes, solemniter observarent, praecipiens pariter habere curam viros philosophari scientes habitaculis peregrinorum et pauperum, aliaque providentia circa egenos exhibita paganorum religione componere, et pietatis habere nomen. |
| 9 | Si quis autem sponte vel invitus peccaret, secundum traditionem Christianorum, instituit ut post poenitentiam mediocrem sustineret correctionem. Haec itaque faciens imperator ad destructionem Christianorum, neque suadere subiectis praevaluit, et aperte vim inferre palam erubuit. Habens itaque Iulianus plurimum vanae gloriae vitium, cunctos ante se principes laceravit in oratione quam de Caesaribus scripsit, et ipse post Iulium imperatorem primus in senatu quae commentatus fuerat recitavit. |
| 10 | Hac ergo arrogantia motus, etiam contra Christianos conscripsit libros. Ut ergo coquos atque tonsores expelleret de palatio, opus philosophi non tamen imperatoris egit; ut autem detraheret atque laceraret, neque philosophi neque principis fuit. Qui post omnia contra Christianos argumenta diaboli ac suae calliditatis per Romanum orbem disposita, nimis gloriae cupidus (illum enim vanitas flagrantior pervicerat) bellum adversum Parthos parans, cum Romanas vires contractas undique ad destinatam secum traheret traditionem, Christianorum sanguinem diis suis vovit, palam persecuturus Ecclesias, si victoriam potuisset adipisci. Nam et amphitheatrum Hierosolymis exstrui iussit, in quo reversus a Parthis, episcopos, monachos omnesque eius loci sanctos, bestiis etiam arte quadam saevioribus obiiceret, spectaretque laniandos. Itaque postquam a Thesiphonte castra movit, dolo cuiusdam transfugae in deserta perductus, cum vi sitis et ardore solis, atque insuper labore arenarum, confectus periret exercitus, imperator tanto rerum periculo anxius, dum per vasta deserti incautius evagatus a suorum erraret agminibus, ab obvio quodam hostium equite, conto ilia ictus, interiit. |
| 11 | Qui accepto lethali vulnere, sanguinem proprium spargens in aera clamavit: Vicisti, Galilaee, vicisti! Solitus quippe erat Christianos vocare Galilaeos. Sic misericors Deus impia consilia impii morte dissolvit, quia Deum auctorem omnium sponte deseruit, nefariis confisus artibus magicis suae levitatis petulantia, quasi omnibus audacior cunctos anteierit, meritas luit poenas. |
| 12 | Non enim decet imperatorem audacia aliis praeferri, sed moderatione et salubribus consiliis. Cuius salus propria cum semper ad securitatem omnium, in bello maxime conservanda est. |