monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 14 > 6 > 11 > 9 > 20 > 20 > 23 > 14 > 16 > 2 > 10 > 27 > 8
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, VII. De Gallo Caesare facto a Constantio, ac maturius interfecto. Et de Iuliani Galli fratris praeliis contra Germanos et Francos. Et qualiter invasit imperium. <<<     >>> IX. Qualiter Iulianus a Christianismo ad idololatriam sit conversus, ac iustas demum luit poenas.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT VIII. Memoria nobilium scriptorum ac mirabilium patratorum, qui eo tempore claruerunt.

1 Quo imperante claruerunt viri eruditi, quorum scribendo exstant monumenta: Antonius monachus, cuius vitam Athanasius episcopus Alexandrinae Ecclesiae insigni volumine prosecutus est. Misit Aegyptiace ad diversa monasteria apostolico sensu sermoneque epistolas septem, quae in Graecam linguam translatae sunt: quarum praecipua est ad Arsetas. Floruit praecipue Constantino et filiis eius regnantibus. Qui de Paulo quodam Thebeo, mirae beatitudinis viro, ad se venientibus plurima referebat, cuius exitum Hieronymus brevi libello explicuit.
2 Basilius Ancyranus episcopus, artis medicinae, scripsit contra Marcellum de virginitate librum, et nonnulla alia, et sub rege Constantio Macedoniae partis cum Eustasio Sebasteno fuit. Theodorus Heracliae Thraciarum episcopus fuit, elegantis, apertique sermonis, et magis historicae intelligentiae, edidit librum sub Constantio principe, et commentarios in Matthaeum, et in Psalterium. Triphilus Cypriledensis sive Leocotheon episcopus eloquentissimus suae aetatis, et sub rege Constantio et celeberrimus fuit.
3 Leguntur in Canticum canticorum commentarii eius, et multa alia composuisse feruntur, quae in nostras manus minime pervenerunt. Donatus, a quo Donatiani, per Aphricam sub Constantino et Constantio principibus, asserens a nostris Scripturas in persecutione ethnicis traditas, totam pene Africam, et maxime Numidiam sua persuasione decepit.
4 Exstant eius multa ad suam haeresim pertinentia, de Spiritu sancto liber Ariano dogmati congruens. Asterius Arianae philosophus factionis, scripsit regnante Constantino in Epistolam ad Romanos, et in Evangelia, et in Psalmos commentarios, et multa alia, quae a suae partis hominibus studiose leguntur. Lucifer Caralitanus episcopus cum Pancratio et Hilario Romanae Ecclesiae clericis, a Constantio imperatore sub Liberio episcopo pro fide in exsilium pulsus, cum nollet sub nomine Athanasii Nicaenam damnare fidem, et in Palaestinam relegatus, mirae constantiae animi, et praeparatus ad martyrium, contra Constantium imperatorem scripsit librum, eique legendum misit, ac non multo post sub Iuliano principe reversus Catalis, Valentiniano regnante, obiit.
5 Eusebius natione Sardus, et ex lectore urbis Romae Vercellensis episcopus, ob confessionem fidei a Constantio principe Scythopolim et inde Cappadociam relegatus: sub Iuliano imperatore ad Ecclesiam suam reversus, edidit in Psalmos commentarios Eusebii Caesariensis, quos de Graeco in Latinum verterat, et mortuus est sub Valentiniano et Valente regnantibus. Fortunatus natione Apher, Aquileiensis episcopus, imperante Constantio, in Evangelio titulis ordinatis brevi sermone ac rustico scripsit commentarios; et in hoc habetur detestabilis, quod Liberium Romanae urbis episcopum pro fide in hoc tempore ad exsilium pergentem primus sollicitavit et fregit, et ad subscriptionem eum haereseos compulit.
6 Acatius, quem quia luscus erat, Avonioraon nuncupabant, Caesariensis in Palaestina episcopus, lib. in Ecclesiasticen, XVII volumina, et multos praeterea diversosque tractatus composuit. In tantum autem sub Constantio imperatore claruit, ut in Liberii locum Romae Felicem episcopum constituerit. Serapion Thimeus episcopus qui ob elegantiam ingenii cognomen scholastici meruit, charus Antonio monacho: edidit adversum Manichaeum egregium librum et de Psalmorum titulis alium, et ad diversos utiles epistolas, et sub Constantio principe inclytus fuit.
7 Qua etiam tempestate Iacobus Iusibenus episcopus, qui multis claruit mirabilibus, fuit. Inter caetera per eum patrata miracula, dum Nisibin, vastata Mesopotamia, a Sapore Persarum rege civitas obsideretur, cum ingentibus copiis, diebus LXX, ac deinceps, murus impetu fluminis, quem exercitus artificiose suspenderat, atque invadere retro coegerat, sublatis interpositis cataractis, vim non sufferens, corruisset, illum sacris orationibus suis vir Dei, nocte interposita, ad integrum restauravit.
8 Sapor die sequenti dum per alveum fluminis atque murorum ruinam civitatem invadere se crederet, vidit murum cum repugnaculis restitutum; quem cum sibi assistentibus non solum restauratio muri terruit, sed etiam alia visio perturbavit. Vidit enim stantem supra murum quemdam imperiali schemate circumamictum, et tam purpura quam diademate resplendere.
9 Arbitratus autem esse Romanorum imperatorem, mortem minatus est eis qui nuntiaverant non eum illic esse praesentem. Quibus affirmantibus vera se dixisse, et Constantium Antiochiae commorari, ex vultu quem videbat agnovit eorum verba esse veracia et ait Deum bella gerere pro Romanis. Attamen talibus signis cognitis, ab obsidione minime recedebat. Igitur praedictus episcopus hortatu obsessorum ad murum accedens, ut Persarum castra aspiciendo malediceret, aliam eis non intulit maledictionem, nisi sciniphes et culices in eas ut immitteret Dominus, ut per parva animalia supernam virtutem potuissent agnoscere.
10 Cuius orationem tantae nebulae subsecutae sciniphum et culicum, replentes castra Persarum, ut elephantes et equi vim non ferentes, earum acies perturbarent, et castra confunderent, atque in diversa discurrendo deserta peterent. Talibus rex potentissimus cum innumerabili exercitu perterritus, obsidione soluta recessit confusus. Hic namque Iacobus unus ex eorum numero fuit confessorum, qui sub Maximiano persecutore claruerunt, et qui in Nicaena synodo Arianum dogma damnaverunt.
11 Scripsit enim libros XXVI Syro sermone, id est, adversus omnes haereses, de charitate generali, de ieiunio, de oratione, de dilectione erga proximum, de resurrectione, de vita post mortem, de humilitate, de poenitentia, de satisfactione, de virginitate, de sensu animae, de circumcisione, de actione benedictionis, quod in Isaia legitur non exterminatus botrus; de Christo quod Filius Dei sit, consubstantialis Patri, de castitate, contra gentes, de constructione tabernaculi, de gentium conversatione, de regno Persarum, de persecutione Christianorum; composuit et chronicon minoris quidem Graecorum curiositatis, sed maioris fiduciae, quia divinarum tantum Scripturarum auctoritate constructum, comprimit ora eorum qui praesumptuosa suspicione de adventu Christi Domini nostri inaniter philosophantur.
12 Moritur hic vir Constantii temporibus, et iuxta praeceptum patris eius Constantim, in ara muri Nisibin sepelitur, ob custodiam videlicet civitatis: quod secundum fidem Constantini evenit. Nam post multos annos ingressus Iulianus Nisibin, et vel gloriae sepulti invidens, vel fidei Constantii, cuius ob id domum persequebatur, iussit efferri de civitate sancti corpus, et post paucos menses, consulendae licet reipublicae, Iovinianus imperator, qui Iuliano successerat, tradidit Barbaris civitatem.
13 Hinc Sapor Persarum rex Christianos persequitur. Constantio igitur imperante, ut ad ordinem historiae redeamus, Gallus Caesar Iudaeos, qui, interfectis per noctem militibus, arma ad rebellandum invaserant, oppressit caesis multis hominum millibus, usque ad innoxiam aetatem, et civitates eorum, Diocaesaream, Tyberiadem, et Diospolim, plurimaque oppida igni tradidit: nonnulli nobilium Antiochiae a Gallo interfecti.
14 Tytianus tunc vir eloquens, praefecturam praetorio apud Gallias administrabat, Victorinus rhetor et Donatus grammaticus praeceptores Hieronymi Romae insignes habentur: e quibus Victorinus etiam statuam in foro Traiani meruit. Quibus diebus reliquiae apostoli Timothei Constantinopolim invectae. Constantio vero Romam ingresso, ossa Andreae apostoli, et Lucae Evangelistae a Constantinopolitanis miro favore sunt suscepta.
15 Hilarius itaque cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias redit, qui reversus Ariminensis perfidiae dolos in Gallia damnat.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.437 uldBPL24.201

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, VII. De Gallo Caesare facto a Constantio, ac maturius interfecto. Et de Iuliani Galli fratris praeliis contra Germanos et Francos. Et qualiter invasit imperium. <<<     >>> IX. Qualiter Iulianus a Christianismo ad idololatriam sit conversus, ac iustas demum luit poenas.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7 > 14 > 6 > 11 > 9 > 20 > 20 > 23 > 14 > 16 > 2 > 10 > 27 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik