| 3 | Stabant acervi montium similes, fluebat cruor fluminum in modum. Captus rex nobilis Nodomarius: fusi omnes optimates eius, redditus limes Romanae possessioni, ac postmodum cum Alamannis dimicans, potentissimum eorum regem Badomarium cepit. His elatus successibus, fastigium usurpavit Augusti; et mox Italiam Illiricumque pervadens, Constantium Parthicis praeliis occupatum regni parte privavit. |
| 4 | Hinc Constantius urgere legationibus, ut in statum nomenque pristinum revertatur, monuit. Iulianus mandatis mollioribus refert se sub nomine celsi imperii multo officiosius pariturum. Constantius, Iuliani scelere comperto, dimissa expeditione Parthorum, dum ad civile bellum revertitur, in itinere inter Ciliciam Cappadociamque defunctus est. Ita ille, qui discissa pace et unitate fidei catholicae, Christianos adversus Christianos armans, civili (ut ita dicam) bello Ecclesiae membra dilaceraverat, totum inquieti tempus imperii molestissimumque spatium vitae suae, bellis civilibus etiam in propinquos et consanguineos excitatis, exercuit, exegit, expendit. Imperavit autem annos viginti quatuor, menses quinque cum fratribus Constantino atque Constante. Quibus mortuis, Magnentio, caeterisque tyrannis exstinctis, gubernacula totius orbis Romani eius ditioni submissa sunt. |