monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 6
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, V. De praeliis Constantis contra Parthos et Francos, ac de morte ipsius. Ubi tunc Franci habitaverint. <<<     >>> VII. De Gallo Caesare facto a Constantio, ac maturius interfecto. Et de Iuliani Galli fratris praeliis contra Germanos et Francos. Et qualiter invasit imperium.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT VI. De tyrannide Magnentii atque Nepotiani, et de eorum interfectoribus.

1 Magnentius enim apud Augustodunum arripuit imperium, quod continuo per Galliam, Aphricam, Italiamque porrexit. In Illirico autem Vetranionem aetate grandaevum, imperatorem sibi milites creaverunt: virum natura simplicem, cunctisque iucundum, sed qui ne prima quidem unquam litterarum elementa didicisset. Itaque cum primas litteras, lit terarumque syllabas imperator senex interdum invitus meditaretur, a Constantio, qui tunc in Magnentium ultione fratris accensus bellum parabat, deponere iussus imperium, abiiciens cum litteris purpuras, contentusque privatis, palatium simul scholamque dimisit.
2 Nepotianus deinde Romae Constantini sororis filius gladiatorum manu fretus invasit imperium, qui deinde cum improbus ac per hoc invisus cunctis esset, a Magnentianis ducibus oppressus est. Sequitur bellum illud horribile inter Constantium, Magnentiumque apud Mursam urbem gestum, in quo multa Romanorum virium profligatio, etiam in posterum nocuit.
3 In quo bello pene nunquam amplius Romanae consumptae sunt vires, totiusque imperii fortuna pessumdata. Magnentius tamen victus aufugit, ac non multo post apud Lugdunum propria se manu interfecit. Decentius quoque frater eiusdem, quem Caesarem Gallis praefecerat, apud Senonas laqueo vitam finivit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.436 uldBPL24.200