| 2 | Porro beatus Hieronymus in Vita Hilarionis facit memoriam de Francis, ubi tunc habitarent. Dicit enim: Namque candidatus Constantii imperatoris, rutilus coma, et candore corporis indicans provinciam (inter Saxones quippe et Alamannos, gens eius [Al., est] non tam lata quam valida; apud historicos, Germania nunc Francia dicitur), antiquo . . . possessus daemone, etc. Igitur post cum se intolerandis vitiis dedisset Constans, ac pene provincialium favorem militum compararet, Magnentii dolis in oppido, cui Helena nomen est, proximo Hispaniae, interfectus est. |