Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT IV. De persecutione Athanasii et aliorum catholicorum episcoporum.
| 1 | Ergo efferatus rex instinctu Arianorum, primum Athanasium persequitur. Qui cum quaereretur ad poenam, a Maximino Trevirorum episcopo, qui tunc satis clarus habebatur, honorifice susceptus est. Paulum vero successorem Alexandri Constantinopoleos episcopum, virum laude dignum, in exsilium detrudi iussit, et in locum eius Macedonium crudelem haereticum subrogavit. |
| 2 | Sed dum Hermogenes magister militiae regis imperio et Arianorum factione Paulum deportare conaretur in exsilium, Constantinopolim a populo tractus catholico, interemptus est. Paulus autem praefecti Philippi fraude circumventus, postmodum in exsilium est trusus, et ibi ab eodem strangulatus, quia fautor Macedonii atque Arianorum erat. |
| 3 | Hinc iam Liberius Romanae sedis episcopus in exsilio damnatur, qui noluit haereticis communicare, et damnationem Athanasii subscribere. Sed dum Romam Constantius veniret, matronarum nobilium Romanorum pro eo satisfactionem suscipiens, ad propriam eum revocavit sedem. Tamen quibusdam suspectus fuit, quod, taedio exsilii superatus, subscripserit. Cognoverat etiam, quod Felicis illius successoris, clerus et populus urbis communionem velut haeretici declinarent, eiusque solemniis nequaquam interessent. |
| 4 | Ea quoque tempestate Eusebius Vercellensis et Hilarius Pictaviensis, caeterique religiosi ac catholici episcopi et presbyteri per diversa mittuntur exsilia. Hinc variis afflictionum modis non suae partis Ariani omnes persequuntur episcopos, assensum praebente eis principe. Fiunt intestina bella, ecclesiarum depraedationes, diversae conditionis, aetatis et sexus hominum, multis in locis, clades et mortes. |
| 5 | Quas persecutiones nefandas sequitur terraemotus horribilis, qui plurimas Orientis urbes solo stravit, sed ista in hoc compendioso sufficiant opere. |