monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 20 > 3
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, II. Qualiter per quemdam presbyterum haeretici Ariani ad familiaritatem Constantini pervenerunt. <<<     >>> IV. De persecutione Athanasii et aliorum catholicorum episcoporum.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT III. De diversis synodis in quibus catholica Nicaeni concilii decreta Ariani subvertere nisi sunt.

1 Itaque perversi dogmatis fautores, Eusebius Nicomediensis, cum caeteris satellitibus Ecclesiae Dei hostibus, nacti tempus opportunum, paulatim callide decreta Nicaeni concilii catholica subvertere nitentes, apud Antiochiam primum sub occasione dedicationis templi ibidem a patre Augustorum mirabiliter inchoati, et a Constantio consummati, convenerunt quasi nonaginta Orientalium episcopi.
2 Ubi contra fidem catholicam Nicaeni concilii non tam manifeste, sicut in reliquis, sanxerunt conciliis. Deinde procedente tempore diversa celebrantes concilia, fidem Nicaeni concilii de una Dei Patris et Filii substantia abolere cupientes, ipso imperatore eis annitente, cuius et praesentia debacchantes, haec aliquoties agebant. Sed dum post mortem Constantis synodum Mediolani Constantius fieri decrevisset, in qua Orientales atque Occidentales episcopos in vesania Ariana concordes faceret, ad effectum perducere nequivit. Unde et apud Arimenum convenire praecepit Occidentales, apud Tyrum vero Orientales.
3 In quibus synodis Homousiani nequaquam Arianis communicantes, ea de re caeteris in locis diversa celebrantes concilia, turbulentiorem contra Catholicos generarunt tempestatem. Constantius vero hortatu perfidorum, nunc blanditiis, nunc minis instans, nec sic ad unanimitatem eos perducere potuit episcopos, sed frustratus est suis conatibus, et maiores hinc inde in Ecclesiis emergebant discordiae.
4 Insistentibus autem Arianis ad tantam pervenit dementiam Constantius, ut quosdam in Deo gradus crederet; et qui per ianuam ab errore idololatriae fuerat egressus, rursus in sinum eius, dum in Deo deos quaerit, tanquam per pseudothyrum inducitur. Perverso igitur zelo potestas armatur illusa, et sub nomine pietatis vis persecutionis agitatur, de nova nominis electione contenditur, ut Arianorum potius Ecclesiae, quam catholicorum sint.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.433 uldBPL24.199

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik