monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13 > 2
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, PRIMUM. Quomodo post mortem Constantini ad tres eius filios orbis Romanus pervenerit, et quas partes unusquisque obtinuerit. <<<     >>> III. De diversis synodis in quibus catholica Nicaeni concilii decreta Ariani subvertere nisi sunt.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT II. Qualiter per quemdam presbyterum haeretici Ariani ad familiaritatem Constantini pervenerunt.

1 Interea maligna semper adversum Deum verum diaboli insectatio, quae ab initio mundi usque nunc a sincero fidei religionisque tramite, effusis errorum nebulis, lubrica hominum corda perturbat, postquam, Christianis imperatoribus summam regiae potestatis in meliora vertentibus, Ecclesiam Christi zelo idololatriae persequi destitit, aliud machinamentum, quo per eosdem Christianos imperatores Ecclesiam vexaret, invenit.
2 Fit igitur Ario novi erroris auctori caeterisque discipulis ipsius ad familiaritatem Constantii imperatoris promptus aditus et facilis via, et hoc ita evenisse contigit. Posteaquam religiosi principis mater Helena, summis Romani regni honoribus affecta, ex hac luce discessit, Constantia tunc Licinii derelicta fratris Augusti solatiis utebatur. Huic accidit presbyterum quemdam venire in notitiam, latenter partibus Ariani faventem, sed is primo nihil omnino de his apud sororem principis aperiret.
3 Ubi vero multa familiaritas copiam tribuit, paulatim coepit sermonem aspergere, invidiam dicens Ario generatam, et pro simultatibus privatis, episcopum suum rem contentiose exagitasse, aemulationis stimulo confixum, quod Arius apud plebem satis charus haberetur. Haec atque huiuscemodi alia frequentius suggerens, animos Constantiae suos effecit. Quae cum diem obitura visitaretur a Constantio fratre, atque ab eo blande religioseque compellaretur, extremam dicitur ab eo gratiam poposcisse ut presbyterum in familiaritatem reciperet, et quae sibi ab eo pro spe et salute suggererentur audiret.
4 Se quidem iam ex luce discedentem nihil curare, pro fratris vero statu esse sollicitam, ne forte pro innocentum poenis regni sui pateretur excidium. Quibus ille monitis a sorore susceptis, fidelem pro se germanae sollicitudinem credens, accommodavit aurem presbytero. Constantio vero de hac luce discedente, liberis de successione Romani orbis testamentum haeredibus scriptum dum non adessent, dicitur secreto presbyterum, quem a sorore commendatum supra diximus, evocasse, atque sub sacramento tradidisse quod scripserat, dum ex occasione praedicta eius familiaritate potiretur, contestans ne ulli, nisi Constantio cum venisset, in manus traderet.
5 Cui etiam quod eunuchi qui erant in palatio favebant, arte indicio de imperatoris morte impresso usque ad Constantii praesentiam, multis nova tentantibus oppressis, restitutae integraeque mansere. Cum vero Constantius adfuisset, depositum presbyter illi restituit. Cuius beneficii gratia imperator regni cupidus ita ei devinctus est, ut qui imperare cunctis ambierit, ab illo sibi imperari aequanimiter pateretur.
6 Ex quo devincto sibi imperatore, coepit de Arii restitutione suggerere, et nolentes acquiescere sacerdotes ut cogeret persuadere. Tunc Eusebium Nicomediae episcopum partibus Arii faventem, caeterosque eius socios imperatori familiarissimos effecit, annitentibus sibi Eunuchis palatinis, quorum animos diabolica fraude sibi devinxerat.
7 Athanasium vero catholicae Ecclesiae defensorem falsis criminationibus insectantes, adeo ut princeps Constantius vellet eum saepius interimere, nisi pia Dei Providentia ad restaurationem Ecclesiae suae eumdem protegeret ac reservaret. Igitur quibus mirabiliter modis saepius sit ereptus de manibus animam illius quaerentium, Ecclesiastica quae dicitur Tripartita narrat historia.
8 Ipse etiam qui passus, ordinatim in suis refert opusculis, nec non et Rufinus praedicti temporis Ecclesiasticae Historiae scriptor.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.431 uldBPL24.198

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik