Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 4, CAPUT PRIMUM. Quomodo post mortem Constantini ad tres eius filios orbis Romanus pervenerit, et quas partes unusquisque obtinuerit.
| 1 | Interea respublica fortuitis casibus urgebatur. Unde quaedam summatim ac breviter perstringere, non esse incongruum arbitramur. Igitur quia aedificatore Constantinopolitanae civitatis moriente, tres eius filii imperium susceperunt, in praecedentibus est enarratum. Sciendum autem quia cum istis imperavit consobrinus eorum nomine Dalmatius, vocabulum patris habens, qui dum paululum imperasset, a militibus interemptus est, non iubente Constantio ut occideretur, nec tamen prohibente. |
| 2 | Ita in tres partes orbis Romani redacta dominatio est, Constantinum et Constantium ac Constantem filios Constantini. Hi singuli has partes regendas habuerunt: Constantinus iunior cuncta trans Alpes, Constantius a freto Propontidis Asiam atque Orientem, Constans Illyricum Italiamque et Aphricam, Dalmatius Thraciam Macedoniamque et Achaiam. |
| 3 | Interim ob Italiae Aphricaeque ius dissentire, statim Constantinus et Constans coeperunt. Constantinus latrocinii specie dum incautus foedeque temulentus in aliena irruit, a ducibus Constantis obtruncatus est, proiectusque in fluvium, cui nomen Alsa est, non longe ab Aquileia. |