monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 20
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, XIX. Quo tempore populi Hyberorum et Armeniorum conversi sint ad fidem Christi. <<<     >>> XXI. De diversis doctoribus sub Constantino imperatore florentibus.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, CAPUT XX. De sollicitudine pii principis Constantini quam non solum de sibi subiectis, sed etiam de externis habuit pro fide Christi.

1 Apud Persas autem initium Christianitatis tunc aestimo celebratum, dum quidam eorum occasione commercii ad Osraenos et ad Armenios venientes, ut assolent, sanctis illic colloquerentur viris, et virtutes eorum experirentur. Cumque tempore procedente crescerent, et ecclesias et sacerdotes pariter caeterosque ministros iam haberent, hoc factum non mediocriter contristabat magos, qui religionem Persarum, veluti quaedam sacerdotalis tribus, per successionem generis ab initio commissam habere noscuntur. Afficiebat enim etiam Iudaeos, naturaliter quodammodo Christiani dogmatis inimicos.
2 Quapropter accusaverunt apud Saporem tunc regem Simonem archiepiscopum Seleuciae et Thesiphontis civitatum in Persida regalium, tanquam amici essent Caesari Romanorum, eique Persarum negotia depalaret. Quamobrem Persarum rex non solum Simeonem teneri fecit, sed et reliquos sui regni episcopos viros Deo dignos, et in vincula coniici, et caeteros bonae vitae testimonio presbyteros, diaconos, monachos, sacrasque virgines et reliqui vulgi innumeras multitudines, et ex suo palatio una cum paedagogo ac nutritore suo quamplures sibi charos atque familiares diversis mortibus tradidit pro Christi dogmate, dum nollent solem, Dei creaturam, adorare pro Deo.
3 Fertur enim eorum qui tunc martyrio coronati sunt sub hac persecutione, virorum ac feminarum fuisse millia quasi sedecim in regno Saporis, magis Iudaeisque ad hoc piaculum regem concitantibus. Igitur dum haec apud Persidam calamitas Christianorum pio principi nota fieret Constantino, dum esset sollicitus pro vera religione, scripsit ad regem Persarum per legatos qui tunc aderant, monita pietatis rogans ut cultores Dei apud eum digno honore potirentur.
4 Itaque ut in ea continetur epistola, quam pro fide nostra ad eumdem direxit, multa terrendo posuit infausta persecutoribus huius dogmatis evenisse, qua de re et Valerianum Romanorum imperatorem suum quidem antecessorem a Persis esse captum, et cum maximo dedecore inter eos senuisse, quia Christianos diversis mortibus affici decreverat. Haec igitur optimus imperator pietate decoratus egit, curam non solum subiectorum habens, sed etiam eorum qui sub alieno gubernaculo regebantur.
5 Quapropter et ipse divina protectione potitus est et Europam universam, atque Libyam, super has etiam maximam Asiae partem tenens, non solum subiectos habebat devotos, sed etiam barbarorum alii quidem sponte serviebant, alii devicti, ubique triumphi videbantur, et victor cernebatur hominibus imperator. Qui cum tres habuisset filios, eos Caesares nuncupavit et singulos eorum per decennos annos imperii sui principes esse constituit, id est, primum quidem filium sui nominis Constantinum Hesperiarum partium in decennali suo fecit habere principatum; secundum vero avi nomine nuncupatum Constantium, in vicenalibus suis Caesarem in Oriente constituit; iuniorem vero Constantem in suis tricenalibus ordinavit.
6 Qui cum in Nicomedia degeret, languore gravatus, nec ignorans huius vitae incertum, gratiam sacri baptismatis est adeptus. Distulerat enim usque ad illud tempus, in Iordane fluvio hoc promereri desiderans. Porro autem tres filios imperii reliquit haeredes, et Athanasium magnum reverti praecepit in Alexandriam, licet Eusebius praesens esset, et niteretur contraria suadere.
7 Ita facto testamento, tribus filiis constitutis haeredibus defunctus est. Vixit itaque annis septuaginta quinque, regnavit triginta et unum. Igitur inter haec latent causae cur tantus vir vindicem gladium, et destinatam in impios punitionem, etiam in proprios egit affectus. Nam Crispum filium suum et Licinium sororis filium interfecit ut aiunt. De his etiam, qui sub eo scribendo monumenta posteris reliquerunt, non silebo.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.422 uldBPL24.196

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik