monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 24 > 24 > 12 > 21 > 16 > 19
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, XVIII. De Helena Constantini matre: et qualiter crucem Dominicam invenit. <<<     >>> XX. De sollicitudine pii principis Constantini quam non solum de sibi subiectis, sed etiam de externis habuit pro fide Christi.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, CAPUT XIX. Quo tempore populi Hyberorum et Armeniorum conversi sint ad fidem Christi.

1 Qua tempestate quidam Philosophus Meropius nomine exteriorem Indiam dum lustrando peragraret (quae longo tractu ab interiore distat, quae diversis linguis et nationibus habitata est, quam velut longe remotam nullus apostolicae praedicationis vomer impresserat), a Barbaris captus atque interemptus est. Duo quidam pueri, quos in liberalibus instituerat disciplinis, Barbarorum miseratione reservati et ad regem perducti, quos ut comperit industrios ac nobiles, valde dilexit, ex quibus Frumentio, quem perspicaciorem deprehenderat, rationes suas scriniaque commisit: Edesium vero sibi pincernam fecit. Qui postmodum in magno honore habiti sunt, vivente rege; et in maiore post illius obitum cum filio eius, quem haeredem reliquerat regni.
2 In tantum vero sublimati sunt, ut ecclesias fabricarent ibi et conventicula Christianorum per loca diversa celebrarent. Qui cum ad Romanum orbem reverterentur et suos visitarent propinquos, et quae acciderant episcopis narrarent suis, tunc Athanasius nuper Alexandriae episcopus constitutus, Frumentium ad officium praedicationis delegit, et ad Indiam remisit, per quem, gratia Domini coruscante, virtutes apostolicae patratae sunt plurimae, et infinitae Barbarorum multitudines ad Christianismum conversae, ex quo in India exteriore fidei semina pullularunt.
3 Eodem etiam tempore apud gentem Hyberorum, quae sub axe aquilonico degebat, quaedam valde religiosa Christiana habebatur captiva: cuius meritis instantia vigiliarum, ieiuniorum atque orationum quam plures enituerunt virtutes; adeo denique ut regina eiusdem populi, quae gravi infirmitate vexabatur et curatione medicorum desperata, ad cubiculum eiusdem peregrinae descenderet, et in cilicio eiusdem cubaret.
4 Cuius precibus percepta sanitate, ad propria remeavit. Qua occasione rex eiusdem gentis in Christum credidit et templum mirabile condidit: qui etiam ad Constantinum imperatorem legatos direxit, per exhortationem peregrinae praedictae, ut episcopos ad se dirigeret, qui pariter se et populum suum sacra religione informarent.
5 Qua petitione comperta imperator gavisus est, et quod poposcerat ab eo Hyberorum rex impetravit. Eodem tempore, ut praemisi, et Indorum gentes, et Hyberorum Christiani dogmatis rudimenta susceperunt, sed etiam Armenios tunc primum comperimus Christianos effectos. Aiunt enim Tyridate regem tunc gentis illius ex quodam mirabili signo Dei, quod circa eius domum evenit, Christianum fuisse factum, et omnes simul eius ditioni subiectos, una praeceptione iussisse, ut similiter Deo colla submitterent.
6 Unde et ad caeteros confines Christianum dogma transivit, et multitudine dilatatum est.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.421 uldBPL24.195

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik