Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, CAPUT XVIII. De Helena Constantini matre: et qualiter crucem Dominicam invenit.
| 1 | Per idem tempus Helena Constantini mater, femina incomparabilis fide, religione animi ac magnificentia singulari, cuius vero Constantinus et esset filius et crederetur, divinis admonita visionibus Hierosolymam petit, atque ibi locum, in quo sacrosanctum corpus Christi patibulo affixum pependerat, ab incolis perquirit. Qui idcirco ad inveniendum difficilis erat, quod ab antiquis persecutoribus simulacrum in eo Veneris fuerat defixum, ut si quis Christianorum in loco Christum adorare voluisset, Venerem videretur adorare: et ob hoc infrequens et pene oblivioni datus fuerat locus. |
| 2 | Sed cum, ut supra diximus, religiosa femina properasset ad locum coelesti iudicio designatum, cuncta ex eo profana et polluta deturbans in altum purgatis ruderibus, tres confuso ordine reperit cruces. Sed obturbabat reperti muneris laetitiam uniuscuiusque crucis indiscreta proprietas. Aderat quidem et titulus ille qui Graecis et Latinis atque Hebraicis litteris a Pilato fuerat conscriptus; sed ne ipse quidem satis evidenter Dominici prodebat signa patibuli. |
| 3 | Hinc iam in humanae ambiguitatis incerto, divinum flagitat testimonium. Accidit in ea urbe primaria quamdam loci illius feminam gravi aegritudine confectam seminecem iacere. Macharius per idem tempus illius episcopus erat. Is ubi cunctantem reginam, atque omnes pariter qui aderant, videt: Afferte huc, inquit, omnes quae repertae sunt cruces, et quae sit quae portaverit Dominum Christum, nunc nobis adaperiet Deus. |
| 4 | Et ingressus cum regina pariter et populis ad eam quae decumbebat, defixis genibus huiuscemodi ad Deum precem profudit: Tu Domine, per unigenitum Filium tuum salutem generi humano per passionem crucis conferre dignatus es; et nunc in novissimis temporibus aspirasti in corde ancillae tuae perquirere lignum beatum, in quo salus nostra pependit; ostende evidenter ex his tribus quae crux fuerit ad Dominicam gloriam, vel quae exstiterint ad servile supplicium, ut haec mulier quae semiviva decumbit, statim ut eam lignum salutare contigerit, a mortis ianuis revocetur ad vitam. |
| 5 | Et cum haec dixisset, adhibuit primo unam ex tribus, et nihil profuit, adhibuit secundam, et nec sic quidem aliquid actum est. Ut vero tertiam admovit, repente adapertis oculis mulier consurrexit, et stabilitate virium recepta, alacrior multo quam cum sana esset, tota domo discurrere et magnificare Domini potentiam coepit. Sic evidenti indicio regina voti compos effecta, templum mirificum in eo loco, in quo crucem repererat regia ambitione construxit. |
| 6 | Clavos quoque quibus corpus Dominicum fuerat affixum, portat ad filium; ex quibus ille frenos composuit, quibus uteretur ad bellum; et ex aliis galeam nihilominus belli usibus aptam fertur armasse. Ligni vero ipsius salutaris partem detulit filio; partem vero thecis argenteis conditam dereliquit in loco: quae etiam nunc ad memoriam sollicita veneratione servetur. |
| 7 | Filius vero eius Constantinus in honorem matris civitatem condidit quam ex nomine illius Helenopolim nuncupavit. |