monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13 > 2 > 11 > 17 > 16 > 25 > 26 > 19 > 13 > 14 > 12 > 10 > 22 > 1 > 2 > 11 > 3 > 16 > 26 > 19 > 17
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, XVI. Qualiter Constantinus ad imperium evectus sit, et quos imperatores persequentes Christianos oppresserit. <<<     >>> XVIII. De Helena Constantini matre: et qualiter crucem Dominicam invenit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, CAPUT XVII. De vesania Arii, et de synodo in Nicaea congregata, et quid in ea gestum sit.

1 His diebus Arius Alexandrinae urbis presbyter, a veritate fidei catholicae devians, exitiabile plurimis dogma constituit. Qui simul ut primum Alexandriae, vel notus vel notatus, inter confusos vulgi sectatores insectatoresque factus est, ab Alexandro eiusdem tunc urbis episcopo pulsus Ecclesia est. Cumque homines quos in errorem seduxerat, etiam in seditionem excitaverat, qua de re apud Nicaeam urbem Bithiniae conventus trecentorum et octodecim episcoporum factus est, per quos Arianum dogma exitiabile et miserum esse evidentissime deprehensum, palam proditum ac reprobatum est.
2 Undecunque ad eumdem conventum Syros, simul et Cylicas, Phoenicasque, et Arabes, atque Palaestinos, inter hos et Aegyptios, Thebaeos, Libyos, nec non et eos qui ex Mesopotamia oriuntur, etiam Persas ad concilium venisse constat. Verum nec Scytha defuit. Ex eorum choro Pontusque et Asia, Phrygia et Pamphilia, viros probatissimos praebuerunt.
3 Aderant Thraces, et Macedones, Achivi, et Epirotae, et his quoque interius habitantes. Ipse aut Hispanorum valde famosus Osius unus aderat, et simul plurimis assidebat. Talem itaque solus a secundo unus imperator Constantinus Christo coronam vinculo pacis exornans, suo Salvatori de victoria inimicorum et hostium Deo decibilem dedicavit. Itaque maximam domum praeparavit, in regalibus imperator sedens; et subsellia in ea poni praecipiens, quae sufficerent ordini sacerdotum.
4 Ita decentem praeparans eis honorem, invitavit ingredi, et de praesentibus habere consilium. Introivit autem et ipse princeps ultimus cum paucis laude dignam sui magnitudinem habens, et mirabilem speciem, mirabilioremque gerens dignitatem pudoris in fronte. Minore vero sede quam aliis posita in medio eorum sedit, primo tamen petens, hoc sibi episcoporum iussione concedi.
5 Tunc cum eo resedit sacratissimus ille chorus. Etenim cum ex omnibus pene locis episcopi convenissent, et, ut fieri solet, diversis ex causis inter se quaedam iurgia detulissent, interpellabatur frequenter a singulis, offerebantur libelli, culpae proferebantur, et magis ad haec quam ad id pro quo ventum fuerat, animos dabant. At ille videns quod per huiusmodi iurgia causa summi negotii frustraretur, diem certam statuit, qua unusquisque episcoporum si quid querimoniae habere videretur, deferret.
6 Et cum resedisset, suscepit a singulis libellos, quos simul omnes in sinu suo continens, nec in eis quid contineretur aperiens, ait ad episcopos: Deus vos constituit sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi; et ideo nos a vobis recte iudicamur, vos autem non potestis ab hominibus iudicari.
7 Propter quod Dei solius inter vos exspectate iudicium, et vestra iurgia quaecunque sunt, ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a Deo dati estis dii, et conveniens non est, ut homo iudicet deos, sed ille solus de quo scriptum est: Deus stetit in congregatione deorum, in medio autem deos discernit. Et ideo his omissis, illa quae ad fidem Dei pertinent, absque ulla animorum dissensione distinguite.
8 Cum haec dixisset, omnes simul querimoniarum libellos iussit exuri, ne innotesceret ulli hominum simulatio sacerdotum, sed ecclesiasticum omnes unanimes, ad quod venerant, negotium agere solerter invigilarent. Igitur venerabili huic concilio ex paucorum memoria coniici potest quam magni interfuerint Deo amabiles viri, qui leges ecclesiasticas, quos canones vocamus, sanxerunt, et perversum dogma Arii cum ipso auctore anathematizantes damnaverunt.
9 Fuit praeterea in illo concilio Paphnutius homo Dei ex Aegypti partibus episcopus confessor, ex illis quos Maximianus dextris oculis effossis et sinistro poplite succiso, per metalla damnaverat. Sed in hoc tanta virtutum inerat gratia, ut signa per eum non minus quam dudum per apostolos fierent: nam et daemones tantum verbo fugabat, et aegrotos sola oratione curabat, sed et caecis dicitur visum reddidisse, et paralyticos ad stabilitatem corporum revocasse.
10 Quem Constantinus in tanta veneratione et affectu habuit, ut saepius eum intra palatium evocatum complecteretur, et illum oculum, qui in confessione fidei fuerat evulsus, avidioribus osculis demulceret. Ex eorum numero, et si quid adhuc eminentius fuisse dicitur, etiam Spiridion episcopus Cyprius, vir unus ex ordine prophetarum.
11 Hic pastor ovium, etiam in episcopatu positus permansit. Quadam vero nocte cum ad caulas fures venissent, et manus improbas quo aditum educendis ovibus facerent, extendissent, invisibilibus quibusdam vinculis astricti, usque ad lucem velut traditi tortoribus permanserunt. Cum vero oves ducturus ad pascua, matutinus se ageret senior, vidit iuvenes absque humanis vinculis caulis pendere districtos.
12 Cumque causam noxae comperisset, absolvit sermone, quos meritis vinxerat, et ne eis inanis nocturna cederet occupatio: Tollite, inquit, o iuvenes, unum vobis arietem, ne sine causa venisse videamini: quem melius prece quam furto quaesisse convenerat. Tradunt de eo etiam illud factum mirabile: Filiam habuit Hyrenem nomine, quae ei cum bene ministrasset, virgo defuncta est.
13 Post eius obitum venit quidam dicens se ei quoddam depositum commendasse, rem gestam ignoraverat pater: perquisitum in tota domo nunquam quod poscebatur, inventum est. Persistebat ille qui commendaverat et fletu ac lacrymis perurgebat, vitae quoque suae illaturum se esse exitium, nisi commendata reciperet, testabatur. Permotus lacrymis eius senex ad sepulcrum filiae properat, atque eam nomine clamitat.
14 Tunc illa de sepulcro. Quid vis, ait, pater? Commendatum inquit, illius ubi posuisti? At illa locum designans: Illic, ait invenies defossum. Regressus ad domum, rem, sicut filia de sepulcro responderat, repertam tradidit reposcenti. Sed et multa alia eius gesta referuntur mirabilia, quae recentium tunc ore omnium celebrabantur. Talis igitur in illis adhuc temporibus permulti viri in Ecclesiis Domini refulgebant, ex quibus plurimi in illo concilio fuerunt.
15 Sed et Athanasius eodem tempore Alexandri diaconus Alexandrini episcopi aderat consiliis senem quam plurimis iuvans. Interfuit etiam magnus Eustachius, Antiochenae sortitus ecclesiae praesulatum meritis ac virtutibus insignis. Pariterque Eusebius Pamphili Caesariensis ecclesiae pontifex, qui tempore persecutionis nobiliter in fide perduravit, et multorum illustrium opusculorum scriptor fuit sagacissimus.
16 Praeterea et alii plures viri probatissimi ibi affuerunt quorum ingenia sapientiae et animorum virtutes, tam et principi quam in reliquis dignitatibus claruerunt. Ergo qui per singula scire voluerit quae in hoc gesta sunt concilio, omissis aliorum opusculis ecclesiastici causam Eusebii Caesariensis Historiam perlegat, quae a Rufino in nostrum interpretata est eloquium, nec non trium virorum illustrium Historias Sozomeni, Socratis et Theodorici.
17 Actus vero et vitam huius principis Constantini qui scire plenius desiderat, Eusebii praedicti opuscula de hoc tantum negotio perlegat. Nos vero ad opus compendii coeptum stylum scribendo revocemus.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.416 uldBPL24.193

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, XVI. Qualiter Constantinus ad imperium evectus sit, et quos imperatores persequentes Christianos oppresserit. <<<     >>> XVIII. De Helena Constantini matre: et qualiter crucem Dominicam invenit.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13 > 2 > 11 > 17 > 16 > 25 > 26 > 19 > 13 > 14 > 12 > 10 > 22 > 1 > 2 > 11 > 3 > 16 > 26 > 19 > 17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik