Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, CAPUT XVI. Qualiter Constantinus ad imperium evectus sit, et quos imperatores persequentes Christianos oppresserit.
| 1 | Constantinus tricesimus quartus gubernacula imperii a Constantio patre suscepit, quae uno et triginta annis felicissime tenuit. Igitur mortuo, ut dixi, Constantio in Britannia, Constantinus imperator creatus primus imperatorum Christianus, excepto Philippo qui Christianus annis admodum paucissimis, ad hoc tantum constitutus fuisse mihi visus est, ut millesimus Romae annus Christo potius quam idolis dicaretur. |
| 2 | A Constantino autem omnes semper Christiani imperatores usque in hodiernum diem creati sunt, excepto Iuliano, quem impia, ut aiunt, machinantem exitiabilis vita deseruit. Igitur Crispo et Constantino Caesaribus atque consulibus, Romanae quidem Ecclesiae Sylvestrius praesidebat, Alexandrinae Alexander, et Hierosolymorum Macharius; Antiochiae vero, quae est apud Orontem, post Romanum nondum quisquam fuerat ordinatus, persecutionibus scilicet prohibentibus. |
| 3 | Non longo post tempore hi qui Nicaeae collecti erant, eloquentiam eius admirantes, Eustachium dignum approbaverunt, qui sedi apostolicae praesideret, et cum esset episcopus vicinae Beroae, eum in Antiochiam transtulerunt. |
| 4 | Tunc ergo Christiani orientales quidem usque ad terminos Aegypti circa Lespiam commorantes, non praesumebant aperte in ecclesias convenire, cum Licinius favorem, quem in eos habuerat, permutasset; sed neque per Occidentem Helladici, vel Macedones, et Illyrici licenter in religione durabant, propter Constantinum qui princeps erat in his partibus Romanorum. |
| 5 | Huic enim viro plura postea provenisse percepimus quibus flexus est Christianorum dogma venerari, praecipue tamen propter signum quod ei divinitus est ostensum. Et quoniam ad haec venimus, paulo latius aliquid referamus. Cum Diocletianus et Maximianus Herculius, privatam elegissent vitam, et Maximinus Galerius, qui cum eis imperaverat, tenens Italiam duos Caesares fecisset, Maximinum in Oriente, et in Italia Severum, tunc Constantinus in Britannia patre mortuo ordinatus imperator primo anno ducentesimae primae Olympiadis XXVII die Iulii mensis, Romae vero a praetorianis militibus Maxentius, Maximiani Herculii filius, instituitur imperator. |
| 6 | Hic eius pater imperandi cupiditate noluit filium regno privare, quod facere nequivit. Porro Severus Romae contra Maxentium veniens, militum proditione peremptus est. Proinde Maxentius Romae velut tyrannus habebatur, adulteria impudenter exercens, et earum viros occidens. Quem volens Constantinus opprimere et Romanos a cladibus liberare, cogitabat quem in bello Deum haberet auxilio, sciens nihil prodesse deos quos Diocletianus venerabatur, et quia potius eius pater paganorum contempta religione feliciter advixisset. |
| 7 | In his igitur sollicitudinibus constitutus, in somno vidit signum crucis coelo splendide collocatum, mirantique visionem astiterunt angeli dicentes: O Constantine, in hoc vince. Fertur autem et ipsum Christum apparuisse ei, signumque monstrasse crucis, ac praecepisse ut figuram similem faceret, et in praeliis auxilium hoc haberet, quo victoriae iura conquireret. |
| 8 | Eusebius itaque Pamphili cum iureiurando ipso imperatore dicente audisse refert, quia circa meridiem declinante iam sole, crucis signum ex lumine factum, et scripturam consertam ei dicentem: In hoc vince, vidisset ipse et milites qui cum eo tunc essent. Pergenti namque aliquando cum exercitu per iter: hoc, inquit, ei miraculum est ostensum. |
| 9 | Dumque cogitaret quid esset, nox supervenit, et dormienti Christus apparuit cum signo quod vidit in coelo, iussitque ut fieret eius signi figuratio quae foret auxilium congressibus praeliorum. |
| 10 | Igitur ut praemissa quadam ex parte et aliquoties memorata iterum repetamus, Galerius, occiso Severo, Licinium imperatorem creavit. Cumque persecutionem a Diocletiano et Maximiano missam ipse atrocioribus edictis accumulasset, ac postquam per annos decem ex omni genere hominum exhausit provincias, putrefacto introrsum pectore, et vitalibus dissolutus, cum ultra horrorem humanae miseriae etiam vermes eructaret, atque medici ultra iam fetorem non ferentes, crebro iussu eius occiderentur, a quodam medico constantiam ex desperatione sumente increpitus, iram Dei esse poenam suam, atque ideo a medicis non posse curari, edictis late missis, Christianos de exsiliis revocavit: ipse autem cruciatus non sustinens, vim vitae suae intulit. |
| 11 | Ita respublica tunc sub novis quatuor principibus fuit, Constantino et Maxentio filiis Augustorum, Licinio autem et Maximiano hominibus novis: Constantinus pacem Ecclesiis post decem annos, quibus a persecutoribus vexabantur, indulsit. Deinde inter Constantinum et Maxentium bellum civile exortum est. Qua necessitate compulsus Constantinus, quem haberet adiutorem Deum in praeliis imminentibus, mente sollicita pertractabat. |
| 12 | Unde et signa coelitus ei ostensa sunt, quae superius memoravimus. Igitur Maxentius saepe multis praeliis fatigatus, ultimo ad pontem Milvium victus, et interemptus est. Maximinus persecutionis Christianorum incentor, exsecutorque infestissimus, apud Tharsum, dum civile bellum contra Licinium disponeret, interiit. Licinius repentina rabie suscitatus, omnes Christianos e palatio suo iussit expelli. |
| 13 | Mox bellum inter ipsum Licinium et Constantinum efferbuit. Sed Constantinus Licinium sororis suae virum, in Pannoniis primum vicit, deinde apud Cibalas oppressit, universaque Graecia potitus, Licinium crebris bellis terra marique assurgentem et repressum, tandem ad deditionem coegit. Sed Herculii Maximiani soceri sui motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem reipublicae sumeret, privatum iussit occidi, quamvis omnibus iam ministris nefariae persecutionis exemptis, hunc quoque in quantum exercere potuit persecutorem digna punitio flagitaret. Constantini filii, Crispus et Constantinus, et Licinius adolescens, Licinii Augusti filius, Constantini autem ex sorore nepos, Caesares creati sunt. |