Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, CAPUT XIII. De Caro et fitio eius Carino principibus, et qui eo tempore clari haberentur.
| 1 | Carus Narbonensis trigesimus secundus suscepit imperium, ac biennio tenuit. Qui cum filios suos Carinum et Numerianum consortes regni effecisset, et post bellum Parthicum ac regiones Parthorum vastatas duas nobilissimas Parthorum urbes Cochem et Thesiponthem cepisset, super Tygridem in castris fulmine ictus interiit. Numerianus, qui cum patre fuerat, dum oculorum dolore correptus in vehiculo veheretur, impulsore Apro, qui socer eius fuerat, per insidias occisus est. |
| 2 | Cum dolo occultaretur ipsius mors quousque Aper invaderet imperium, foetore cadaveris scelus est proditum. Hinc Sabinus Iulianus invadens imperium, a Carino in campis Veronensibus occiditur. Hic Carinus omnibus sese sceleribus inquinavit. Plurimos innoxios fictis criminibus occidit, matrimonia nobilium corrupit, condiscipulis quoque qui eum in auditorio verbi fatigatione taxaverant, perniciosus fuit. |
| 3 | Ad extremum trucidatur eius praecipue tribuni dextera, cuius dicebatur coniugem polluisse. Anatholius Alexandrinus Laodicae Syriae episcopus, sub Probo Caroque imperatoribus floruit, mirae doctrinae vir, in arithmetica, geometria, astronomia, grammatica, rhetorica, dialectica. Cuius ingenii magnitudo de volumine quod super Pascha composuit, ac decem libris arithmeticae institutionis, quos vix intelligere possumus, declaratur. |
| 4 | Victorinus Pictaviensis episcopus non aeque Latinae ut Graecae linguae distinctionem noverat: unde opera eius grandia videntur sensibus, viliora compositione verborum. Sunt autem eius commentarii in Genesim, in Exodum, in Leviticum, in Isaiam, in Ezechiel, et in Habacuc, in Ecclesiasten, in Canticum canticorum, in Apocalypsin Ioannis, adversum omnes haereses, et multa alia, ad extremum martyrio coronatus est. |
| 5 | Pamphilus presbyter Eusebii Caesariensis episcopi Neocaesareae, tanto bibliothecae divinae amore flagrans, ut maximam partem Adamantii voluminum sua manu descripserit, quae usque hodie in Caesariensi bibliotheca habentur. De quo Hieronymus ait: Sed in duodecim prophetas viginti quoque Adamantii volumina manu eius exarata reperi, quae tanto amore amplexus servo gaudeoque, ut Christi opes habere me credam. Si enim laetitia est unam epistolam habere martyris, quanto magis tot millia versuum, quae mihi videntur suo sanguine signasse vestigia? |
| 6 | Scripsit antequam Eusebius scriberet Apologeticum pro Adamantio, et passus est Caesareae Palaestinae sub persecutione Maximini. Pierius ecclesiae Alexandrinae presbyter, sub Caro et Diocletiano principibus, eo tempore quo eamdem ecclesiam Theonas episcopus regebat, florentissime populos docuit, et in tantam sermonum diversorumque tractatuum, qui usque hodie exstant venit elegantiam, ut Adamantius iunior vocaretur. Constat hunc mire appetitorem voluntariae paupertatis, scientissimumque dialecticae artis: post persecutionem omne vitae suae tempus Romae fuisse conversatum. |
| 7 | Huius est longissimus tractatus de prophetia Oseae quem in vigiliis Paschae habitum, ipse simplici sermone demonstrat. |