| 1 | Claudius vigesimus octavus voluntate senatus sumpsit imperium, statimque Gothos iam per annos quindecim Illyricum Macedoniamque vastantes bello adortus, incredibili strage delevit. Cui a senatu clypeus aureus in curia et in Capitolio statua aeque aurea decreta est. Sed continuo apud Syrmium, priusquam biennium in imperio expleret, morbo correptus interiit. |
| 2 | Claudio mortuo, Quintilius frater eius ab exercitu imperator electus, vir quidem unicae moderationis, et solus fratri praeferendus, septimo decimo die imperii interfectus est. Quibus diebus in Alexandria Bruchium, quod per multos annos fuerat obsessum, tandem destruitur. |