Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, CAPUT IX. De gestis Valeriani et Gallieni principum, et qui doctores vel martyres ea tempestate exstiterint.
| 1 | Romae autem filius eius Gallienus Augustus a senatu appellatus est mansitque in imperio, quamvis infeliciter undique coarctantibus malis, annis quindecim. Itaque mirandum est de Valeriano, quomodo supra caeteros qui ante se fuerunt, hic et humanus et benignus exstiterit in famulos Dei, ita ut in initiis multo etiam illis benignior videretur qui nomine saltem Christiani dicebantur. |
| 2 | In tantum verebatur servos Domini, ut omnis domus eius esset ecclesia Dei. Depravatus autem est et a veritate deiectus per quemdam doctorem pessimum magistrum et principem Aegyptiorum magorum ut iustos et sanctos viros persequi et interimi iuberet, tanquam qui adversarentur magicis artibus, quibus seipsum subdiderat. Erant enim revera, et sunt etiam nunc, qui possunt virtute meritorum suorum restinguere fallacias daemoniorum. Ergo respirante paulisper supra solitum, iugi et gravi pestilentia generi humano, provocat poenam suam obliviosa malitia. |
| 3 | Impietas enim flagella quidem excruciata sentit, sed a quo flagellatur obdurata non sentit. Valerianus siquidem mox ut arripuit imperium octavus a Nerone, adegit per tormenta Christianos ad idololatriam abnegantesque interfici iussit, fuso per omnem Romani regni latitudinem sanctorum sanguine. Valerianus illico nefarii auctor edicti a Sapore Persarum rege captus, luminibus effossis, imperator populi Romani ignominiosissime apud Persas in servitute consenuit: hanc infamis officii continuam, donec vixit damnationem sortitus, ut ipse acclivis humi regem semper ascensurum in equum, non manu sua, sed dorso attolleret. |
| 4 | Et Gallienus quidem tam claro Dei iudicio territus, tanquam miseri collegae permotus exemplo, pacem in Ecclesiis trepida satisfactione restituit. Sed non compensat iniuriae ultionisque mensuram unius impii, quamvis perpetua ac supra modum abominanda captivitas, contra tot millia excruciata sanctorum iustorumque sanguis ad Dominum clamans, in eadem sese terra ubi fusus est, vindicari rogat. |
| 5 | Non enim de solo constitutore praecepti iusto supplicium iudicio flagitabatur, sed etiam exsecutores, delatores, accusatores, spectatores ac iudices, postremo omnes qui iniustissimae crudelitati vel tacita voluntate assentiebantur (quia Dominus secretorum cognitor est), quorum maxima per omnes provincias pars hominum versabatur, eadem ultionis plaga corripi iustum erat. Solvuntur repente undique permissu Dei ad hoc circumpositae relictaeque gentes, laxatisque habenis in omnes Romanorum fines invehuntur: Germani Alpibus, Rhetia, totaque Italia penetrata, Ravennam usque perveniunt. |
| 6 | Alamanni Gallias pervagantes, etiam in Italiam transeunt. Graecia, Macedonia, Pontus, Asia Gothorum inundatione delentur. Nam Dacia trans Danubium in perpetuum aufertur. Quadi et Sarmatae Pannonias depopulantur, Germani ulteriores abrasa potiuntur Hispania. Parthi Mesopotamiam auferunt, Syriamque corradunt. Exstant adhuc per diversas provincias in magnarum urbium ruinis parvae et pauperes aedes, signa miseriarum et nominum indicia servantes: Ex quibus (ait Orosius) in Hispania Terraconem ad consolationem miseriae recentis ostendimus. |
| 7 | Et ne quid forte Romani corporis ab hac dilaceratione cessaret, conspirant intrinsecus tyranni, consurgunt bella civilia, funditur ubique plurimus sanguis Romanorum, Romanis Barbarisque saevientibus. Sed cito ira Dei in misericordiam vertitur, et coeptae ultionis maior forma quam poena in mensuram plenitudinis reputatur. Igitur primus Genuus qui purpuram imperii sumpserat, apud Mirsam occiditur. |
| 8 | Posthumius in Gallia invasit tyrannidem, multo quidem reipublicae commodo. Nam per decem annos ingenti virtute ac moderatione usus, et dominantes hostes expulit et perditas provincias in pristinam faciem reformavit, seditione tamen militum interfectus est. Emelianus apud Moguntiam cum res novas moliretur oppressus est. Post mortem Posthumii Marius ibidem invasit imperium, sed continuo interfectus est. |
| 9 | Deinde Victorinus a Gallis ultro creatus et post paululum occisus est. Huic successit Tetricus, qui tunc Aquitanici praesidatus administrabat officium, multasque seditiones militum pertulit. At vero in Oriente per Odenatum quemdam collecta agresti manu, victi repulsique Persae, defensa Syria, recepta Mesopotamia est, et usque ad Tesiphontem rusticani Syriae cum Odenato suo vincendo venerunt. |
| 10 | Gallienus autem cum rempublicam deseruisset, ac Mediolani libidinibus inserviret, occisus est. Qua tempestate Cyprianus Afer primum gloriose rhetoricam docuit, et inde suadente presbytero Cecilio, a quo et cognomentum sortitus est, Christianus factus, omnem substantiam suam pauperibus erogavit, ac post non multum temporis allevatus in presbyterum, etiam episcopus Carthaginensis constitutus. |
| 11 | Huius ingenii superfluum iudicium texere, cum sole clariora sint eius opera. Passus est sub Valeriano et Gallieno principibus, persecutione octava, eo die quo et Cornelius, sed non eodem anno. Pontius Diacon Cypriani usque ad diem passionis eius cum ipso exsilium sustinens, egregium volumen vitae et passionis Cypriani edidit. Theodorus, qui et Gregorius postea appellatus est, Neocaesareae Ponti episcopus, admodum adolescens, ob studium Graecarum et Latinarum litterarum de Cappadocia ad Berithum, et inde Caesaream Palestinae transiit, iuncto sibi fratre Athenodoro. |
| 12 | Quorum cum egregiam indolem vidisset Adamantius, cohortatus est eos ad philosophiam. In qua paulatim eos erudiens, ad Christi fidem subintroduxit, sui quoque sectatores reddidit. Quinquennio itaque eruditi ab eo, remittuntur ad patrem. E quibus Theodorus proficiscens, panegyricum et eucharistias scripsit ad Adamantium; et evocata grandi frequentia, ipso quoque Adamantio praesente recitavit, qui usque hodie exstat. |
| 13 | Scripsitque in Ecclesiasten breve quidem, sed valde utile volumen. Et aliae eius vulgo feruntur epistolae. Sed praecipue signa atque miracula, quae episcopus Neocaesareae Ponti cum multa Ecclesiarum gloria perpetravit. Ex quibus est quod, cum ecclesiae faciendae locus non sufficeret, propter imminentem rupem et fluminis crepidinem, precibus montem movit, et spatiosum aedificantibus reddidit locum. |
| 14 | Qui etiam praelia et mortes virorum furentesque germanos ita sedavit. Stagnum quoddam erat situm in regionibus Ponti piscibus refertum, ex quorum captura praedivites reditus praestabantur. Quae possessio duobus fratribus sorte haereditatis evenit, sed cupiditas huius rei fraterna violavit iura. Quos beatus Gregorius ad oram stagni exitialis paterno convocavit affectu, aitque ad eos: Ego iam vos per virtutem Domini omni certamine cruentae contentionis absolvam. |
| 15 | Et cum haec dixisset, in conspectu omnium virgam quam tenebat ad primas littoris undas defigit, et ipse positis genibus palmas tendit ad coelum, atque excelso supplicat Deo. Simul ut ille orando finem fecit, statim se unda subducens, et cursu velociter fugiens, a conspectu superno iussa discedere, abyssis suis redditur, et arentem campum germanis iam concordibus dereliquit. Dionysius de quo supra mentionem fecimus, Alexandrinae urbis episcopus, sub Heracla scholam presbyter tenuit, et Adamantii velut insignissimus auditor fuit. |
| 16 | Hic in Cypriani Africani synodi dogma consentiens, de haereticis rebaptizandis plurimas ad diversos misit epistolas, quae usque hodie exstant. Sed et ad Fabium Antiochenae ecclesiae episcopum, scripsit de poenitentia, et ad Romanos per Hippolytum, alteram ad Sixtum, qui Stephano successerat, et ad Philemonem, et ad Dionysium Romanae ecclesiae presbyterum, et ad eumdem Dionysium postea Romae episcopum, et ad Novatianum, causantem quod invitus Romae episcopus ordinatus esset; cuius epistolae hoc exordium est: Dionysius Novatiano fratri salutem. |
| 17 | Si invitus, ut dicis, ordinatus es, probabis, cum volens recesseris. Est eius ad Dionysium et Didymum altera epistola, et de Pascha plurima declamatorie conscripta. Est et ad Alexandrinam ecclesiam de exsilio, et ad Heraclam in Aegypto episcopum et alia de mortalitate et de sabbato ad Herviam. Nam et alia de persecutione Decii, et duo libri adversum Nepotem episcopum, qui mille annorum corporale regnum suis scriptis asseruit, in quibus et de Apocalypsi Ioannis diligentissime disputat. Adversum Sabellium et Hermamonem Beronicis episcopum, et ad Thelesphorum et ad Eufran quarti libri, et ad Dionysium Romanae urbis episcopum, et ad Laodicenses de poenitentia, item et canones de poenitentia et de ordine delictorum, de natura ad Timotheum, de tentationibus ad Eufranonem, ad Basilidem quoque multae epistolae, in quarum una asserit se etiam in Ecclesiasten coepisse scribere commentarios, et adversum Paulum Samosatenum, ante paucos dies quam moreretur, insignis eius fertur epistola. Moritur duodecimo Gallieni anno. Novatianus Romanae urbis presbyter adversum Cornelium cathedram sacerdotalem conatus est invadere. Novatianorum, quod Graece dicitur catharos, dogma constituit, nolens apostatas suscipere poenitentes. Huius auctor Novatus Cypriani presbyter fuit. |
| 18 | Scripsit autem de Pascha, de Sabbato, de Circumcisione, de Sacerdote, de Cibis Iudaicis, de Instantia, de Attalo, et alia multa, et de Trinitate grande volumen. Aequalitatem sibi ac similitudinem epitomen operis Tertulliani faciens: quod plurimi nescientes, Cypriani aestimant esse. |