Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, CAPUT VII. De Gallo et Volusiano. Et quid gestum sit imperantibus illis tam in doctoribus quam in caeteris causis memoria dignis.
| 1 | Gallus Hostilianus, sextus et vigesimus ab Augusto regnum adeptus, vixit duobus annis cum Volusiano filio in imperio. Exoritur ultio violati nominis Christiani, et usquequo ad profligendas ecclesias edicta Decii cucurrerunt, eatenus incredibilium morborum pestis extenditur, nulla fere provincia Romana, nulla civitas, nulla domus fuit, quae non illa generali pestilentia corrupta atque vastata sit. |
| 2 | Testis est liber Cypriani beati, de hac mortalitate conscriptus, et ut refert Dionysius, etiam hac sola pernicie insignes Gallus et Volusianus dum contra Aemilianum novis rebus studentem, bellum civile moliuntur, occisi sunt. Aemilianus tamen tertio mense invasae tyrannidis exstinctus est. At ne Gallus quidem malum Decii aut videre potuit aut cavere, sed in eumdem lapidem offensionis impegit. |
| 3 | Cuius cum regnum floreret in initio, et cuncta ei ex sententia cederent, sanctos viros qui pro pace regni eius Deo summo supplicabant, persecutus est, cum quibus et prosperitatem suam fugavit et pacem. Origenes septuagesimo aetatis anno non ad integrum impleto defunctus est, et in urbe Tyri sepultus, ut praefati sumus. Cornelius Romae episcopus, rogatus a quadam matrona Lucina corpora apostolorum de tumbis levavit noctu, et posuit Pauli quidem via Ostiensi, ubi decollatus est; Petri autem iuxta locum, ubi crucifixus est, intra corpora sanctorum episcoporum in templo Apollinis in monte aureo in Vaticano palatii Neroniani III Kal. |
| 4 | Iulii; sub principibus praefatis, Cornelius martyrio coronatus est. Exstant ad eum Cypriani epistolae. Qua tempestate Novatus presbyter Cypriani Romam veniens, Novatianum et caeteros confessores sibi sociat, eo quod Cornelius poenitentes apostatas recepisset. Elatione quadam Novatus tumidus, spem penitus eis salutis adimebat, etiam si digne poenituissent. Ex quo et princeps haereseos exstitit Novatianorum, qui ab Ecclesia separati superbo nomine semetipsos catharos, id est mundos appellarunt. |
| 5 | Ob quam rem concilium sacerdotale celeberrimum in urbe Roma congregatum est, episcoporum quidem sexaginta numero, presbyterorum quoque totidem, cum diaconibus plurimis. Praeterea etiam per singulas quasque provincias, de hac re magna deliberatione habita, decretis significatur quid facto opus esset. Statuitur ergo Novatum quidem, cum his qui eum mentis elatione tumidum sequerentur, quique ad inhumanam istam, et nihil fraternae charitatis servantem sententiam declinaverunt, alienum esse ab Ecclesia; eos vero qui lapsi in certamine fuerant, fraterna miseratione curandos, et fomentis poenitentiae medicandos. |
| 6 | Dionysius mirabilis Alexandriae doctor, et multorum librorum conditor qui hoc tempore floruit, de lapsis refert in hunc modum refutans Novati errorem: Isti igitur divini martyres, qui cum Christo in coelestibus sedent, et regni eius participes atque iudicii, qui cum ipso de lapsis fratribus iudicant: isti, inquit, ipsi susceperunt lapsos ad poenitentiam, conversionemque eorum non respuerunt, scientes quod Deus noster, cuius ipsi erant martyres, non vult omnino mortem morientis, sed conversionem eius et poenitentiam quaerit. |
| 7 | Si ergo isti receperunt quosdam, et in Ecclesia statuerunt, in oratione quoque eis et in cibo communicaverunt, quid nos facere vultis, fratres? Quid nobis agendum putatis? Nonne sequi nos eorum sententias, et iudicium convenit? Pariter etiam Cornelius hanc vesaniam refutavit validissimis assertionibus. Cyprianus quoque qui de lapsis atque poenitentibus multa conscripsit, in tantam poenitentes recipiendos asseruit, ut etiam si in ultimo vitae termino, errata sua ingemiscendo defleverint, de salute eorum non esse desperandum. |
| 8 | Qui sub praefatis principibus floruerunt doctores, et scribendo agonizandoque enituerint, quamvis quorumdam iam fecerimus mentionem, breviter tamen eorum actus, memoria dignos, repetendo adnotare curabimus. Ammonius vir disertus et valde eruditus in Philosophia eodem tempore Alexandriae clarus habitus est; inter multa ingenii sui et praeclara monumenta, etiam de consonantia Mosi et Iesu opus elegans composuit, et evangelicos canones excogitavit: quos postea secutus est Eusebius Caesariensis. Hunc falso accusat Porphyrius, quod ex Christiano ethnicus fuerit; cum constet eum usque ad extremam vitam Christianum perseverasse. |
| 9 | Ambrosius primus Marcioneus, deinde ab Adamantio correctus, Ecclesiae diaconus, et confessionis Dominicae gloria insignis fuit: cui cum Protheotisto presbytero, liber ab Adamantio de martyrio scribitur. Huius industriae sumptu et instantia adhuc infinita Adamantius dictavit volumina; sed et ipse, quippe ut vir nobilis, elegantis ingenii fuit, sicuti eius ad Adamantium epistolae indicio sunt. |
| 10 | Obiit autem ante mortem Adamantii; et in hoc a plerisque reprehenditur, quod vir locuples amici sui senis et pauperis non recordatus est. Triphon Adamantii auditor, ad quem nonnullae eius exstant epistolae, in Scripturis disertissimus fuit. Quod quidem multa eius sparsim ostendunt opuscula, sed praecipue liber quem composuit de vacca rufa in Deuteronomia, et de aromatibus, columba et turture, quae ab Abraham ponuntur in Genesi. |
| 11 | Minutius Felix Romae insignis causidicus scripsit dialogum Christianis et Ethnicis, qui Octavius inscribitur. Sed alius sub nomine eius fertur de Fato, vel contra mathematicos: qui cum sit et ipse diserti hominis, non mihi videtur cum superioris libri stylo convenire. Meminit huius Minutii et Lactantius in libris suis. |
| 12 | Gaius disputationem adversus Proculum Montani sectatorem valde insigne volumen condidit, arguens eum temeritatis super nova prophetia defendenda, et in eodem volumine epistolas quoque Pauli tredecim tantum enumerans, decimam quartam autem quae fertur ad Hebraeos dicit non eius esse, sed apud Romanos quasi Pauli habetur. |
| 13 | Berillus Arabiae postremus episcopus, cum aliquanto tempore religiose rexisset Ecclesiam, ad extremum lapsus in haeresim quae Christum ante incarnationem fuisse negat, ab Adamantio correctus, scripsit varia opuscula, et maxime epistolas, in quibus Adamantio gratias agit; sed et Adamantii ad eum litterae sunt. Exstat et dialogus Adamantii et Berilli, in quibus haeresis coarguitur. Claruit autem sub Alexandro Mammeae filio, et Maximino et Gordiano, qui ei in imperium successerunt. |