Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, CAPUT VI. De Decio persecutore Christianorum.
| 1 | Decius, quintus et vigesimus ab Augusto, occisis Philippis invasit imperium, tenuitque anno uno et mensibus tribus: qui belli civilis incentor et repressor fuit. Idem continuo in quo se etiam ob hoc Philippum interfecisse docuit, ad persequendos interficiendosque Christianos, septem post Neronem, fera lia disperdit edicta, plurimosque sanctorum ad coronas Christi de suis cruciatibus misit. |
| 2 | De qua persecutione Eusebius refert, in libro VI Ecclesiasticae Historiae, et martyrum testantur plurimae rei gestae passionum actiones. In qua Fabianus in urbe Roma martyrio consummatus est. Alexander, Hierosolymorum episcopus, apud Caesaream Palaestinae et Antiochiae Babylas interficiuntur. Haec autem persecutio, ut Dionysius Alexandriae episcopus refert, non ex praecepto imperatoris sumpsit exordium, sed anno integro (ut ait) principalia praevenit edicta minister daemonum, qui dicebatur in civitate nostra divinus, superstitiosum contra nos exagitans vulgus. |
| 3 | Nam Decius filium suum Caesarem fecit, vir actibus virtutibusque instructus, placidus et communis domi, in armis promptissimus. Sed quia persecutionem contra Christianos exercuit, hanc recepit mercedem in solo barbarico, inter confusas turbas gurgite paludis submersus est, ita ut nec cadaver eius potuerit inveniri; filius vero eius bello exstinctus est, Getis contra eum dimicantibus. |