| 1 | Philippus vigesimus quartus ab Augusto imperator creatus, Philippum filium suum consortem regni fecit, mansitque in eo annis septem. Hic primus omnium imperatorum Christianus fuit. Ac post tertium imperii eius annum, millesimus a conditione Romae annus impletus est. Ita magnificis ludis augustissimus omnium praeteritorum fuit, ut innumerabiles bestiae in circo magno interfectae, ludique in campo Martio theatrales tribus diebus ac noctibus populo pervigilante celebrati, et agon mille annorum actus, hic natalis anno Christianus imperatore celebratus est. Nec dubium est, quin Philippus huius tantae devotionis gratiam et honorem ad Christum et Ecclesiam retulerit, quando vel ascensum fuisse in Capitolium vel immolatas hostias ex more, nullus auctor ostendit. Ambo tamen, quamvis diversis locis, tumultu militari et Decii fraude interfecti sunt. |