| 1 | Qua tempestate Iulius Aphricanus inter scriptores ecclesiasticos nobilis habebatur. Qui in Chronicis quae scripsit, refert se Alexandriam properare Eraclae opinione celeberrima provocatum, quem et in divinis et in philosophicis studiis atque omni Graecorum doctrina instructissimum fama loqueretur. Quibus diebus Origenes in Caesarea Palestinae Theodorum cognomento Gregorium, et Athenedorum adolescentulos fratres, Ponti postea nobilissimos episcopos, divina philosophia imbuit. |