Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 3, CAPUT II. De Aurelio Alexandro principe. Et quid eo imperante gestum sit. Ac de Origene praecipuo doctore.
| 1 | Aurelius Alexander, vicesimus primus ab Augusto, senatus ac militum voluntate imperator creatus, annis XIII dignae aequitatis praeconio fuit, matre Mammea Christiana, quae Origenem presbyterum audire curavit. Nam statim expeditione in Persas facta, Xerxem regem eorum maximo bello victor oppressit. Ulpiano usus assessore, summam sui moderationem reipublicae exhibuit, sed militari tumultu apud Moguntiam interfectus est. |
| 2 | Quo imperante Romae Thermae quae vocantur Alexandriae factae sunt, et in Nicopoli Actiaca (id est Epiro) editio, quae sexta dicitur, divinarum Scripturarum in dolio reperta est. Urbanus Romae episcopus multos nobilium ad fidem Christi et martyrium perduxit. Origenes Alexandriae, imo toto Urbe clarus habetur. Denique (ut praemisi) Mammea mater Alexandri eum audire curavit, et ad Antiochiam accitum in summo honore habuit. |
| 3 | Igitur quia superius de eodem Origene, qui et Adamantius vocabatur, et nunc, mentionem fecimus, latius disseramus. Hic cum iam mediae aetatis esset, et propter Ecclesias Achaiae, quae plurimis haeresibus vexabantur, sub testimonio ecclesiasticae epistolae eatenus per Palaestinam pergeret, a Theotisto et Alexandro Caesareae et Hierosolymorum episcopis presbyter ordinatus, Demetrii offendit animos. |
| 4 | Qui tanta adversus eum debacchatus insania est, ut per totum orbem super nomine eius scriberet. Constat eum antequam Caesaream migraret, fuisse Romae sub Severino episcopo; et statim Alexandriam reversum, Heraclam presbyterum, qui in habitu Philosophi perseverabat, adiutorem sibi fecisse: qui quidem et post Demetrium Alexandrinam tenuit Ecclesiam. Quantae autem gloriae fuerit, hinc apparet, quod Firmillianus Caesareae episcopus, cum omni Cappadocia, eum invitavit et diu tenuit; et postea sub occasione sanctorum locorum Palaestinam veniens, diu ab eo in sanctis Scripturis eruditus est. |
| 5 | Sed et illud quod ad matrem Alexandri imperatoris religiosam feminam rogatus venit Antiochiam, et summo honore habitus est. Et ad Philippum imperatorem, qui primus de regibus Romanis Christianus fuit, et ad matrem eius litteras fecit, quae usque hodie exstant. Quis ignorat quod tantum habuerit in Scripturis sanctis studium, ut Hebraeam linguam contra aetatis et gentis suae naturam edisceret, et, exceptis LXX interpretibus, alias editiones in unum congregaret: Aquilae scilicet Pontici proselyti, Theodotionis, Bebionei et Symmachi, eiusdem dogmatis; qui in Evangelium quoque cata Matthaeum scribit commentarium de quo et suum dogma affirmare conatur. |
| 6 | Praeterea quintam et sextam editionem, et septimam quas etiam nos de eius bibliotheca habemus, miro labore reperit, et eam caeteris editionibus comparavit. Et ut de immortali eius ingenio penitus non taceam, quod dialecticam quoque et geometriam, musicam, grammaticam, atque arithmeticam et rhetoricam, omniaque philosophorum sectamina didicit, et studiosos quosque saecularium litterarum sectatores sui haberet, et interpretaretur eis quotidie, concursusque ad eum mire fecerint. |
| 7 | Quos ille propterea recipiebat, ut sub occasione litteraturae saecularis in fide Christi eos institueret. Igitur si quis super Adamantii statu scire velit, quid actum eidem sit, primum quidem de epistolis eius quae post persecutionem ad diversos missae sunt, deinde ex Eusebii Caesariensis Ecclesiasticae Historiae libro VI, et de eiusdem Adamantii voluminibus possit liquido cognoscere. |
| 8 | Vixit autem usque ad Gallum et Volusianum, id est, usque ad sexagesimum nonum aetatis suae annum, et mortuus est Tyri, in qua urbe sepultus est. Ferunt de eo quidam, quod, pro multa eloquii facultate, perversa quaedam sit conatus astruere condens libros quorum est titulus Periarchon. In quibus praeter multa sanae doctrinae adversa, etiam hoc de commutatione totius rationabilis creaturae asserit, quod non solum impiorum hominum animae, sed ipse quoque diabolus post longam purificationem renovatus, rediturus sit in suae originis dignitatem, succedentibus sibi semper revolutionibus de bonis ad mala, et de malis ad bona, quia haec alternatio non possit non esse perpetua, ut vicissim et de beatis miseri sint, et miseri sint beati. |
| 9 | Tunc etiam Geminus presbyter Antiochenus, et Hippolytus, et Berillus episcopus Arabiae, Bostrenus, clari scriptores habebantur. |