Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XXVII. De doctoribus, qui sub praedictis principibus floruerunt.
| 1 | Panthenus, Stoicae sectae philosophus, iuxta quamdam veterem in Alexandria consuetudinem, ubi a Marco evangelista semper ecclesiastici fuere doctores, tantae prudentiae et eruditionis in Scripturis quam in saeculi litteratura fuit, ut in Indiam quoque rogatus ab illius gentis populo, legatus a Demetrio Alexandrino episcopo mitteretur. |
| 2 | Ubi reperit Bartholomaeum de duodecim apostolis adventum Christi iuxta Matthaei Evangelium praedicasse, quod Hebraicis litteris scriptum revertens Alexandriam secum attulit. Huius multi quidem in sancta Scriptura exstant commentarii. Sed multo magis viva voce ecclesiis profuit, docuitque sub Severo principe et Antonino cognomento Caracalla. |
| 3 | Rhodo genere Asianus, a Tatiano, de quo supra diximus, Romae in Scripturis eruditus, edidit plurima, praecipueque adversum Marcionem opuscula tria, in quibus refert quomodo ipsi quoque Marcionitae discrepent, et Appellenis senem haereticum a se quondam fuisse inventum, et cum eo congressus, multa eum mala docuisse, convicit. |
| 4 | Demum illum interrogavit, de Deo quid sentiret; qui dominum quem coleret, ignorare se dixit. Meminit in eodem libro, quem scripsit ad Coelestionem, Tatiani se Romae fuisse adiutorem. Sed et in Hexameron elegantes tractatus composuit, et adversus Cataphrygas insigne opus, temporibusque Commodi et Severi floruit. Clemens Alexandrinae ecclesiae presbyter, Pantheni (de quo supra retulimus) auditor, post eius mortem Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit et magister fuit. |
| 5 | Feruntur eius insignia volumina, plenaque eruditionis et eloquentiae tam de Scripturis divinis, quam de saecularis litteraturae instrumento. E quibus illa sunt, libri VII Adversum gentes, lib. I Paedagogi, lib. III de Pascha, liber I de ieiunii Disceptatione, et alius liber, qui inscribitur: Quinam ille dives sit, qui salvetur de obtrectatione; lib. |
| 6 | I de Canonibus ecclesiasticis, et adversus eos qui Iudaeorum sequuntur errorem; liber I quem proprie Alexandro Hierosolymorum episcopo scripsit. Meminit autem in Stromatibus suis voluminis Tatiani adversum gentes, de quo supra diximus, et Cassiani cuiusdam chronographiae: quod opusculum invenire non potui. Nec non de Iudaeis Aristobolum quemdam et Demetrium, et Eupolemum scriptores, adversum gentes refert, qui in similitudine Iosephi, Mosi et Iudaicae gentis asserunt. |
| 7 | Exstat et Alexandri Hierosolymorum episcopi, qui cum Narcisso postea rexit ecclesiam, epistola super ordinatione Asclepiadis confessoris ad Antiochenses, congratulans eis; in qua ponit insinuans: «Haec vobis, Domini fratres, scripta transmisi per Clementem beatum presbyterum, virum illustrem et probatum, quem vos quoque scitis, et nunc plenius cognoscitis. |
| 8 | » Qui cum venisset iuxta prudentiam et visitationem Domini, confirmavit et auxit Domini Ecclesiam. Constat Adamantium eius fuisse discipulum. Floruit autem Severi et Antonini filii eius temporibus Miltiades, cuius Rhodo in opere suo quod adversum Montanum, Priscam et Maximillam composuit, meminit. Scripsit contra eosdem volumen praecipuum, et adversum gentes, Iudaeosque libros alios, et principibus eiusdem temporis Apologeticum dedit. Apollonius vir disertissimus scripsit adversum Montanum et Priscam, Maximillamque insigne et longum volumen, in quo asserit Montanum et insanas eius vates perisse suspendio, et multa alia in quibus de Prisca et Maximilla refert: Si negant eas accepisse munera, confiteantur non esse prophetas; si accipiant, et mille hoc testibus approbabo. |
| 9 | Sed ex aliis fructibus probantur prophetae non esse? Dic mihi: Crinem fucat prophetes? stibio oculos linit prophetes? vestibus ornatur et gemmis propheta? tabula ludit et tesseris propheta? Respondeant utrum haec fieri liceat, an non. Meum est probare, quia fecerunt. Dicit in eodem libro quadragesimum esse annum usque ad tempus quo et ipse scribit librum, ex quo haeresis Cataphrygarum habuerit exordium. Tertullianus sex voluminibus adversum Ecclesiam editis, quae scripsit de extasi, octo adversum Apollonium elaboravit, in quo omnia quae ille arguit, conatur defendere. |
| 10 | Floruit autem Apollonius Commodo Severoque principibus. Serapion undecimo Commodi imperatoris anno Antiochiae episcopus ordinatus est. Scripsit epistolam ad Caristium et Pontium de haeresi Montani, et haec addidit: «Ut autem sciatis falsi huius dogmatis, id est novae prophetiae, ab omni mundo insaniam reprobari, misi vobis Apollinaris beatissimi, qui fuit in Hierapoli Asiae episcopus, litteras. |
| 11 | » Ad Dominum quoque, qui persecutionis tempore ad Iudaeos declinaverat, volumen composuit, et alium quoque de Evangelio, quod sub nomine Petri fertur, librum ad Rosensem Ciliciae ecclesiam, quae in haeresim eius lectione declinaverat. Leguntur et sparsim breves eius epistolae, auctoris viae et vitae congruentes. |
| 12 | Apollonius Romanae urbis senator sub Commodo principe, a servo proditus quod Christianus esset, iubente imperatore ut rationem suae fidei proderet, insigne volumen composuit. Quod cum in senatu legit, et nihilominus sententia senatus capite truncatur, vetere apud eos obtinente lege absque ratione non dimitti Christianos, qui semel ad eorum iudicium protracti essent. Theophilus Caesareae Palestinae, quae olim turris Stratonis vocabatur, episcopus, sub Severo principe adversum eos, qui XIV luna cum Iudaeis Pascha celebrabant, cum caeteris episcopis synodicam et valde utilem composuit epistolam. |
| 13 | Bachilius Corinthi episcopus, sub eodem Severo principe clarus habitus est, et de Pascha, et omnium qui in Asia erant episcoporum persona elegantem librum scripsit. Polycrates Ephesiorum episcopus, cum caeteris episcopis Asiae, qui iuxta quamdam veterem consuetudinem XIV luna cum Iudaeis Pascha celebrabant, scripsit adversum Victorem episcopum Romanum epistolam synodicam, in qua docet se apostoli Ioannis et veterum auctoritatem sequi, de qua haec pauca excerpsimus: Nos igitur inviolabilem celebramus diem, neque addentes neque diminuentes. |
| 14 | Etenim in Asia elementa maxima dormierunt, quae resurgent in die Domini, quando venturus est de coelis in maiestate sua, et suscitaturus omnes sanctos: Philippum loquor de duodecim apostolis, qui dormivit Hierapoli; et duas filias eius, quae virgines senuerunt, et aliam filiam eius, quae Spiritu sancto plena in Epheso occubuit, sed et Iohannes, qui super pectus Domini recubuit, et pontifex eius fuit, auream laminam in fronte portans, martyr et doctor in Epheso dormivit, et Polycarpus episcopus ecclesiasticum sequens canonem. Ego quoque omnium minimus Polycrates secundum doctrinam propinquorum quos secutus sum; septem namque ex parentibus meis per ordinem fuerunt episcopi, et ego octavus semper Pascha celebravi, quando populus Iudaeorum azyma faciebat. |
| 15 | Itaque fratres LXV annos aetatis meae habens in Domino, et a multis de toto orbe fratribus eruditus per gratiam omnis Scripturae, non formidabo eos qui nobis minantur. Dixerunt enim maiores mei: Obedire magis oportet Deo quam hominibus. Haec propterea posui, ut ingenium et auctoritatem viri ex parvo opusculo demonstrarem. Floruit Severi principis temporibus. Eadem tempestate qua Narcissus Hierosolymis exstiterat, Hiraclitus sub Commodi Severique imperio in Apostolum commentarios plurimos composuit. Maximus sub iisdem principibus famosissimam quaestionem insigni volumine ventilavit: Unde malum, et quod materia facta sit a Deo. |
| 16 | Candidus, regnantibus supradictis, in Hexameron pulcherrimos tractatus edidit. Apio sub Severo principe similiter in Hexameron tractatus fecit. Sixtus sub imperatore Severo librum de Resurrectione scripsit. Arabianus sub eodem principe edidit quaedam opuscula ad Christianum dogma pertinentia. Iudas de septuaginta apud Danielem hebdomadibus plenissime disputavit, et superiorum seriem temporum usque ad decimum Severi principis annum perduxit. |
| 17 | In quo erroris sui arguitur, quod adventum Antichristi circa sua tempora futurum esse praedixerit. Sed hoc ideo, quia magnitudo persecutionum praesentem mundi minabatur occasum. Tertullianus presbyter tum demum primus post Victorem et Apollinion Latinorum ponitur provinciae Africae civitatis Carthaginensis, patre centurione proconsulari. |
| 18 | Hic acris et vehementis ingenii, sub Severo principe et Antonio Caracalla maxime floruit, multaque scripsit volumina, quae quia nota sunt plurimis, praetermittimus. Refert de eo Hieronymus in hunc modum: Vidi ego quemdam Paulum Concordiae (quod est oppidum Italiae) senem, qui se beati Cypriani iam grandis aetatis notarium fuisse dicebat, cum ipse admodum esset adolescens. Qui cum Romam venisset, dicere referreque solitum, nunquam Cyprianum absque Tertulliani lectione unam praeteriisse diem, ac quod sibi crebro diceret: Da magistrum, Tertullianum videlicet significans. Hic usque ad mediam aetatem presbyter in Ecclesia fuit, invidia postea ac contumeliis clericorum Romanae Ecclesiae, ad Montani dogma lapsus, in multis libris novae prophetiae meminit. |
| 19 | Specialiter autem adversum Ecclesiam texuit volumina, de persecutione, de pudicitia, ieiuniis, de monogamia, extasi libros sex et sex, quem adversum Apollonium composuit. Ferturque vixisse usque ad decrepitam aetatem, et multa, quae non exstant, opuscula condidisse. Adamantius decimo Severi Pertinacis anno, adversum Christianos persecutione commota, Leonide patre Christi martyrio coronato, cum sex fratribus et matre vidua pauper relinquitur, annos natus circiter XVII. Rem autem familiarem ob confessionem Christi fiscus occupaverat. |
| 20 | Hic Alexandriae dispersae Ecclesiae decimo septimo aetatis suae anno opus aggressus, Demetrio eiusdem urbis episcopo, in locum Clementis presbyteri confirmatus, per multos annos floruit. Qua tempestate Perpetua, et Felicitas, pro Christo passae sunt, Nonis Martiis apud Carthaginem Africae, in castris bestiis deputatae, Alexander quoque ob confessionem Dominici nominis clarus exstitit. |
| 21 | Per haec tempora Narcissus Hierosolymorum episcopus, insignis ac famosissimus exstitit, de quo supra fecimus mentionem. Nos vero unum eius memorabimus, ex quo caeteris quae de eo narrantur merito fides possit adhiberi. Accidit aliquando in die solemni vigiliarum Paschae oleum deesse luminaribus. Cumque id per ministros innotuisset, moeror plebi maximus fuit, sed Narcissus, fide fidens, ministris imperat haurire aquam, sibique deferri. Cumque detulissent, oravit et benedixit aquam, et infundi luminaribus praecepit. |
| 22 | Tum repente miro et saeculis inaudito genere virtutis, natura aquae in olei pinguedinem versa, splendorem etiam solito reddidit clariorem. Ad fidem autem rei a plurimis religiosorum fratrum ex eodem oleo, quod versum de aqua fuerat reservatum est, ita ut per multa tempora huius miraculi perseveraret indicium. Animi vero virtus quanta in eo fuerit, alio nihilominus uno ex eius gestis opere declarabitur. |
| 23 | Is namque cum inter caetera virtutum suarum bona esset valde constantis animi, et iusti rectique indeclinabiliter tenax, quidam homunculi nequam male sibi conscii, metuentes ne criminum suorum, si arguerentur, non possent effugere vindictam, praeveniunt factionibus, et circumvenire parant cuius iudicium verebantur. Concinnant igitur adversum eum infame satis et noxium crimen. |
| 24 | Conveniunt aditores, testes ex semetipsis producunt, qui sub sacramento iuramenti quae obiiciebantur confirmarent. Quorum unus testis ita si non igni consumeretur, vera se dicere testabatur; alius ita, ne regio morbo corrumperetur; tertius ita, ne luminibus orbaretur, et quamvis ne iuramentis quidem istis quisquam fidelium et Deum timentium crederet, eo quod vita Narcissi et institutio ac pudicitia ab omnibus nosceretur: ipse tamen eorum quae mota sunt indigna ac molestiam non ferens, simul et secretam ac philosophicam vitam semper habere desiderans, subterfugit Ecclesiae multitudinem, et in desertis locis atque agellis secretioribus delitescit annis quamplurimis. |
| 25 | At non ille magnus divinae Providentiae oculus quiescit in longum, sed in impios ultionem per ea ipsa quae sibi in periuriis statuerant maledicta molitur. Primus namque ille testis, parva ignis scintilla noctis tempore domo sua succensa, cum omni genere omnique familia flammis ultricibus conflagratur; alius repente ab imis pedibus usque ad summum capitis verticem morbo regio, quod fuerat imprecatus, repletur atque consumitur. Tertius autem priorum exitium videns, et oculum divinum non se latuisse perspiciens, prorumpit in medium, et audientibus cunctis, sera poenitentia, universum concinnati sceleris ordinem pandit. |
| 26 | Tantis autem lacrymis immanis commissi facinora deflet, et tamen die, noctuque perdurat in fletibus, usque quo luminibus orbaretur. Hi igitur quidem figmenti sui huiuscemodi poenas dederunt. |
| 27 | Igitur Narcissus solitariam ac philosophicam ducens vitam, quousque tres successiones episcoporum suo rogarentur in loco. Narcissus vero cum ita desertum petisset ac locis semet secretioribus abdidisset, ut ubinam degeret nullus agnosceret, necessarium visum est episcopis ut alium pro ipso ordinarent, cui nomen erat Dius. |
| 28 | Qui cum parvo tempore praefuisset Ecclesiae, succedit Germanus, et Germano Nigordius, cum ecce subito velut redivivus, coeloque redditus ex improviso apparuit Narcissus, et rursus a fratribus ad praesidendum rogatur Ecclesiae. Multo enim vehementius erga eum amor omnium fuerat incitatus, vel pro eo quod criminosis innocens cessit, vel quod secretam et philosophicam vitam dilexit, et quod in eo complevit Dominus dicens: Mihi vindictam, ego retribuam. |
| 29 | Haec ideo de Narcisso retulimus, quia in quibusdam Chronicis quartus ab eo Hierosolymis alius Narcissus episcopus asseritur, ab iis nimirum qui eius reversionem, tribus interpositis, ad pristinam sedem minime perpendunt. Nunc autem, quia multorum sub praedictis principibus fecimus mentionem doctorum et de eorumdem actuum gestis, stomacho lassescente, calamoque deficiente, hic finem secundo imponimus libro. |