monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 24 > 24 > 12 > 21 > 16 > 19 > 1 > 28 > 14 > 10 > 29 > 9 > 21 > 24 > 18 > 2 > 8 > 24 > 4 > 29 > 5 > 7 > 4 > 2 > 15 > 3 > 2 > Vita Tibulli > 23 > 2 > 27 > 11 > 17 > 25
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, XXIV. De Severi virtute et gestis. Et quod illo imperante honores non sunt venditi. <<<     >>> XXVI. De Ophilo Macrino principe.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XXV. De Aurelio Antonino et eius actibus.

1 Aurelius Antoninus Bassianus, idemque Caracalla, octavus decimus ab Augusto principatum adeptus est, mansitque eo annis non plenis septem. Vixit patre asperior. Omnibus autem hominibus libidine intemperantior, qui etiam novercam suam Iuliam uxorem duxerat. Hic fratrem suum Getham peremit, ob quam causam furore poenas dedit dirarum insectatione, quae non immerito ultrices vocantur, a quo post furorem convaluit.
2 Corpore Alexandri Macedonis conspecto, Magnum Alexandrum se iussit appellari, assentantium fallaciis eo perductus, uti truci fronte et ad laevum humerum conversa cervice, quod more Alexandri notaverat, incederet. Qui Caracalla dictus est a veste talari: qua indui plebem iusserat, ad se salutandum accedentem. Contra Parthos bellum moliens, inter Edissam et Charras, ab hostibus circumventus, occisus est.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.367 uldBPL24.177

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik