Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XXIV. De Severi virtute et gestis. Et quod illo imperante honores non sunt venditi.
| 1 | Severus genere Afer, Tripolitanus ab oppido Lepti, qui se ex nomine imperatoris, quem occisum ultus fuerat, Pertinacem appellari voluit, septimus decimus ab Augusto; destitutum adeptus imperium, decem et septem annis tenuit. Hic natura saevus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam, sed laboriosissime rexit. |
| 2 | Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria ad tyrannidem spiraverat, apud Gizicum vicit et interfecit. Iudaeos et Samaritas rebellare conantes, ferro vel compescuit vel coercuit: Parthos, Arabas, Adiabenosque superavit. Quinta post Neronem persecutione Christianos excruciavit, plurimique sanctorum per diversas provincias martyrio coronati sunt. |
| 3 | Hanc profanam in Christianos et Ecclesiam Dei praesumptionem Severi, coelestis ultio e vestigio acta subsequitur. Nam continuo rapitur, vel potius retrahitur in Galliam Severus e Syria ad tertium civile bellum. Unum iam enim Romae adversus Iulianum, aliud in Syria contra Pescennium gesserat, tertium Clodius Albinus, Iuliani in occidendo Pertinacem socius, qui se in Gallia Caesarem fecerat, suscitabat: quo bello multum utrinque Romani sanguinis fusum est. |
| 4 | Albinus tamen apud Lugdunum oppressus et interfectus est. Severus victor in Britannias defectu pene omnium sociorum trahitur: ubi magnis gravibusque praeliis saepe gestis, receptam partem insulae a caeteris indomitis gentibus vallo distinguendam putavit. Itaque magnum firmissimumque vallum crebris insuper turribus communitum, per centum triginta et duo millia passuum a mari ad mare reduxit: ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. |
| 5 | Ferunt de eo annalium scriptores, quod esset omnium qui ante eum fuerunt acerrimus ingenio, ac omnia quae intendisset, in finem perurgens, benevolentia quo inclinasset mirabili ac perpetua, ad quaerendum diligens, ad largiendum liberalis, in amicos inimicosque pariter vehemens. Hic nulli in dominatu suo permisit honores venundari. |
| 6 | Latinis litteris sufficienter instructus, Graeci sermonis eruditus, Punica eloquentia promptior. Reliquit duos filios, Bassianum et Getham, quorum Getha hostis publicus iudicatus, interiit. Bassianus, Antoninus cognomine, assumpto regno potitus est. |