Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XXIII. De Helvio Pertinace, et Iuliano eius interfectore.
| 1 | Igitur post Commodum a senatu creatus est senex Helvius Pertinax, decimus sextus ab Augusto, qui sexto mense quam regnare coeperat, Iuliani iurisperiti scelere in palatio occisus est. Fuit enim doctor litterarum, quae a grammaticis traduntur, blandus magis quam beneficus. Unde eum Graeco nomine Chrestologon appellavere. |
| 2 | Nunquam iniuria accepta ad ulciscendum ductus. Amabat simplicitatem communem. Huic mortuo divini nomen decretum est. Ob cuius laudem ingeminantes ad vocis usque defectum plausibus acclamaverunt: Pertinace imperante securi viximus, neminem timuimus patre pio, patre senatus, patre omnium bonorum. Eo imperante, senatu obsecrante, ut uxorem suam Augustam et filium Caesarem appellaret, contradixit, sufficere testatur, quod ipse regnaret invitus. |
| 3 | Iulianus, interfecto Pertinace, invasit imperium, sed mox a Severo, apud Pontem Malvium bello civili victus et interfectus est, mense septimo postquam coeperat imperare: ita inter Pertinacem et Iulianum unus annus absumptus est. Idem Iulianus vir nobilis, iuris peritissimus, factiosus et praeceps, avidusque regni. |