monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 10 > 21
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, XX. Catalogus quorumdam orthodoxorum, qui contra Marcionistarum haeresim libros ediderunt. <<<     >>> XXII. De Commodi imperatoris incommodis gestis, et de his qui sub eo floruerunt doctoribus.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XXI. Cataphrygarum haeresis, quo tempore exorta sit.

1 Igitur sub praefato principe plurimi in Gallia gloriose ob nomen Christi interfecti, quorum usque in praesentem diem condita libris certamina perseverant. Qua tempestate etiam pseudoprophetia, quae Cataphrygarum haeresis nominatur, accepit exordium, auctore Montano et Priscilla insanis vatibus. Quibus etiam diebus Lucius Britanniae rex, missa ad Eleutherium Romae episcopum epistola, ut Christianus efficeretur impetrat.
2 Eo itaque tempore Fronto orator insignis habebatur, qui Marcum Antoninum praedictum principem Latinis litteris erudivit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.366 uldBPL24.175