Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XX. Catalogus quorumdam orthodoxorum, qui contra Marcionistarum haeresim libros ediderunt.
| 1 | Philippus episcopus Cretensis idem urbis Gnostinae, cuius Dionysius in epistola sua meminit, quam scripsit ad eiusdem civitatis ecclesiam, praeclarum adversum Marcionem edidit librum, qui temporibus Marci Antonini Veri et Lucii Aurelii Commodi claruit. Musanus, non ignobilis inter eos qui de ecclesiastico dogmate scripserunt, sub imperatore Marco Antonino Vero confecit librum ad quosdam fratres, qui de Ecclesia ad Encratitarum haeresim declinaverant. |
| 2 | Modestus et ipse, qui sub imperatore Marco Antonino Vero, et Lucio Aurelio, eodem modo adversum Marcionem scripsit librum, qui usque hodie perseverat. Feruntur sub nomine eius et alia multa, sed ab eruditis quasi repudiantur. Tardesanes in Mesopotamia clarus habitus est. Qui primum Valentini sectator, deinde confutator, novam haeresim condidit. |
| 3 | Ardens eius ingenium, in Syrorum lingua disertissimus, et vehemens dialecticus fuit. Scripsit infinita adversus omnes pene haereticos qui aetate eius pullulaverant. In quibus clarissimus ille et fortissimus liber est, quem Marco Antonino de Fato edidit, et multa alia sub persecutione volumina, quae sectatores eius de Syriaca lingua verterunt in Graecam. |
| 4 | Si autem tanta vis et fulgor est in interpretatione, quantum putamus in sermone proprio? |