| 1 | Tatianus qui, primum oratoriam docens, non parvam sibi ex arte rhetorica gloriam comparavit, Iustini martyris sectator fuit, florens in Ecclesia, quandiu ab eius latere non discessit. Postea vero inflatus eloquentiae tumore novam condidit haeresim, quae Encratitarum dicitur, quam postea Severus auxit, a quo eiusdem partis haeretici Severiani usque hodie appellantur. |
| 2 | Porro Tatianus infinita scripsit volumina, e quibus unus Contra gentes florentissimus exstat liber, qui inter omnia opera eius fertur insignis. Et hic sub imperatore Marco Antonino Vero et Lucio Aurelio Commodo floruit. |