monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 24 > 24 > 12 > 21 > 16 > 19 > 1 > 28 > 14 > 10 > 29 > 9 > 21 > 24 > 18
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, XVII. Egesippus, ecclesiasticae Historiae scriptor, qua aetate floruerit. <<<     >>> XIX. De Tatiano Encratitarum haeresiarcha.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XVIII. De Apollinari Hieropolis, et Dionysio Corinthi episcopis.

1 Apollinaris, Asiae Hieropolitanus episcopus, sub imperatore Marco Antonino Vero floruit, cui insigne volumen pro fide Christianorum dedit. Exstant eius et alii quinque Adversum gentes libri, et de Veritate duo, et adversum Cataphrygas, tunc primum cum Prisca et Maximilla insanis vatibus incipiente Montano. Dionysius Corinthiorum Ecclesiae episcopus, tantae eloquentiae et industriae fuit, ut non solum suae civitatis et provinciae populos, sed et aliarum provinciarum et urbium epistolis erudiret.
2 E quibus est una ad Lacedaemones, alia ad Athenienses, tertia ad Nicomedienses, quarta ad Erethenses, et ad ecclesiam Amastrinam, et ad reliquas Ponti ecclesias, sexta ad Gnosianos et ad Philetum eiusdem urbis episcopum, septima ad Romanos, una quam scripsit ad Soterem episcopum eorum, octava ad Erisophoram sanctam feminam.
3 Claruit sub imperatore Marco Antonino Vero, et Lucio Aurelio Commodo. Pinitus, Cretensis Gnosiae urbis episcopus, scripsit ad Dionysium episcopum Corinthiorum valde elegantem epistolam, in qua docet non semper lacte populos nutriendos, ne quasi parvuli ab ultimo occupentur die, sed et solido vesci debere cibo, ut in spiritalem proficiant senectutem.
4 Et hic sub Marco Antonino et Lucio Commodo floruit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.364 uldBPL24.175

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik