monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 24 > 24 > 12 > 21 > 16 > 19 > 1 > 28 > 14 > 10 > 29 > 9 > 21 > 24 > 18 > 2 > 8 > 24 > 4 > 29 > 5 > 7 > 4 > 2 > 15 > 3 > 2 > Vita Tibulli > 23 > 2 > 27 > 11 > 17
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, XVI. De Iustino philosopho, quantum pro defendendo Christianismo laborarit, et quam insignia monumenta reliquerit. <<<     >>> XVIII. De Apollinari Hieropolis, et Dionysio Corinthi episcopis.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XVII. Egesippus, ecclesiasticae Historiae scriptor, qua aetate floruerit.

1 Egesippus vicinus apostolorum temporibus, et omnes a passione Domini usque ad suam aetatem ecclesiasticorum actuum historias texens, multaque ad utilitatem legentium pertinentia hinc inde congregans, quinque libros composuit sermone simplici, ut quorum vitam sectabatur, dicendo quoque exprimeret. Asserit se venisse sub Anaceto Romam, qui decimus post Petrum episcopus fuit, et perseverasse usque ad Eleutherium eiusdem urbis episcopum, qui Aneceti quondam discipulus fuerat.
2 Praeterea adversum idola disputans, quo primum errore concrevissent, subtexuit historiam, ex qua ostendit qua floruerit aetate. Ait enim: Tumulos mortuis templaque fecerunt, sicut usque hodie videmus: e quibus est Antinous servus Hadriani Caesaris, cuius et gymnasicus agon exercetur in Antino civitate, quam ex nomine illius condidit, et prophetas statuit in eius templo.
3 Antinoum autem in deliciis habuisse Hadrianus Caesar scribitur. Melito Asianus Sardiensis episcopus, librum imperatori Marco Antonino Vero pro Christiano dogmate dedit.
4 Scripsit quoque et alia, de quibus ista sunt quae subiiciemus. De Pascha libri duo, de Vita prophetarum liber unus, de Die Dominica liber unus, de Fide liber unus, de Plasto liber unus, de Sensibus liber unus, de Anima et Corpore liber unus, de Baptismate liber unus, de Veritate liber unus, de Generatione Christi liber unus, de Prophetia sua liber unus, de Amore donorum, de Philoxenia liber unus, et alius liber qui Clavis inscribitur, de Diabolo liber unus, de Apocalypsi Ioannis liber unus, Exceptorum testimoniorum aeglogarum libri sex.
5 Huius elegans et declamatorium ingenium Tertullianus in septem libris quos scripsit adversum Ecclesiam pro Montano cavillatur, dicens eum a plerisque nostrorum prophetam putari. Theophilus sextus Antiochenae ecclesiae episcopus, sub imperatore Marco Antonino Vero, librum contra Marcionem composuit, qui usque hodie exstat.
6 Feruntur eius et ad Auctolicum quatuor volumina, et contra haeresim Hermogenis liber unus, et alii breves elegantesque tractatus, ad aedificationem Ecclesiae pertinentes. Legi sub nomine eius Evangelium, et in Proverbia Salomonis commentarios, qui mihi cum superiorum voluminum elegantia non videntur congruere.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.363 uldBPL24.174

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik