Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XVI. De Iustino philosopho, quantum pro defendendo Christianismo laborarit, et quam insignia monumenta reliquerit.
| 1 | Iustinus philosophus, habitu quoque philosophorum incedens, de Neapoli urbe Palaestinae, patre Prisco Bacchio, pro religione Christi plurimum laboravit: in tantum ut Antonino quoque Pio et filiis eius, et senatui librum contra gentes scriptum daret, ignominiamque crucis non erubesceret, et alium librum successoribus eiusdem Antonini, Marco Antonino Vero, et Lucio Aurelio Commodo. |
| 2 | Exstat eius et aliud volumen contra gentes, ubi de daemonum quoque natura disputat; et quartus adversum gentes, cui titulum praenotavit Psaltes, et alius de monarchia Dei, et alius liber quem praenotavit Psaltem, et alius de anima, et dialogus contra Iudaeos, quem habuit contra Tryphonem principem Iudaeorum. Sed et contra Marcionem insignia volumina, quorum Irenaeus quoque in quinto adversus haereses libro meminit. |
| 3 | Et alius liber contra omnes haereses, cuius facit mentionem in Apologetico, quem dedit Antonino Pio. Hic cum in urbe Roma haberetur, et Crescentem Cynicum, qui multum adversum Christianos blasphemabat, redargueret gulosum et mortis timidum, ac philosophiae praevaricatorem, luxuriaeque et libidinis sectatorem, ad extremum studio eius et insidiis accusatus quod Christianus esset, pro Christo sanguinem fudit. |