monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 24 > 24 > 12 > 21 > 16 > 19 > 1 > 28 > 14 > 10 > 29 > 9 > 21 > 24 > 18 > 2 > 8 > 24 > 4 > 29 > 5 > 7 > 4 > 2 > 15
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, XIV. De gestis Marci Antonini et fratris eius Aurelii Commodi qui aliquandiu simul regnaverunt. <<<     >>> XVI. De Iustino philosopho, quantum pro defendendo Christianismo laborarit, et quam insignia monumenta reliquerit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XV. De Polucarpo Ioannis apostoli discipulo, et Smyrnae episcopo.

1 Igitur Polycarpus Ioannis apostoli discipulus, et ab eo Smyrnae episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit: quippe qui nonnullos apostolorum et eorum qui Dominum viderant, magistros habuerit et viderit. Hic propter quasdam super die Paschae quaestiones, sub imperatore Antonino Pio, Ecclesiam in Urbe regente, a Neceto Romam venit, ubi plurimos credentium Marcionis et Valentini persuasione deceptos, reduxit ad fidem.
2 Cumque ei obvius fuisset Marcion, et diceret: Agnosce nos; respondit: Agnosco primogenitum diaboli.
3 Postea vero regnante Marco Antonino, et Lucio Aurelio Commodo, quarta post Neronem persecutione, Smyrnae sedente proconsule et universo populo in amphitheatro adversum eum personante, quod ipse esset quasi Christianorum pater et illius sectae maximus doctor deorumque subversor. Ille autem per gloriosam confessionem igni traditus est.
4 Cumque flamma ingens reluxisset, et in modum camerae curvata specie, quasi veli navis vento sinuati supra corpus martyris stetisset, videntes scelerum ministri igni corpus non posse consumi, iusserunt propius accedere confectorem, et corpus cui ignis cesserat mucrone transfodere.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.362 uldBPL24.174

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik