monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 14
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, XIII. De gestis Antonii Pii, et de Iustino sui temporis doctore. <<<     >>> XV. De Polucarpo Ioannis apostoli discipulo, et Smyrnae episcopo.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XIV. De gestis Marci Antonini et fratris eius Aurelii Commodi qui aliquandiu simul regnaverunt.

1 Marcus Antoninus Verus, decimus quartus ab Augusto, regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit, mansitque in eo annos XIX. Hi primi rempublicam aequo iure tutati sunt. Bellum deinde contra Parthos admirabili virtute et felicitate gesserunt. Marcus Antoninus Verus ad id bellum profectus est. Vologeses enim, rex Parthorum, gravi eruptione Armeniam, Cappadociam, Syriamque vastabat.
2 Sed Antoninus per strenuissimos duces, magnis rebus gestis, Seleuciam Assyriae urbem super Hidaspen fluvium sitam, cum CCCC millibus hominum cepit, et cum fratre de victoria Parthica triumphavit; ac non multo post cum fratre in vehiculo sedens, casu morbi, quem apoplexin Graeci vocant, suffocatus interiit. Eo defuncto Marcus Antoninus solus reipublicae praefuit.
3 Sed in diebus Parthici belli persecutiones Christianorum quarta iam post Neronem vice, in Assyria et in Gallia graves praecepto eius exstiterunt, multique sanctorum martyrio coronati sunt. Secuta est lues plurimis infusa provinciis, totamque Italiam pestilentia tanta vastavit, ut passim villae, agri atque oppida sine cultore atque habitatore deserta, in ruinas silvasque concesserint. Exercitum vero Romanum cunctasque legiones per longinqua late hiberna dispositas, ita consumptas ferunt, ut Marcomannicum bellum, quod continuo exortum est, non nisi novo delectu militum, quem triennio iugiter apud Carnutium Marcus Antoninus habuit gestum fuisse referatur.
4 Hoc quidem bellum providentia Dei administratum esse, cum plurimis argumentis constat, tum praecipue epistola gravissimi ac modestissimi imperatoris declaratum est. Nam cum insurrexissent gentes immanitate barbara, multitudine innumerabiles, hoc est, Marcomanni, Quadi, Wandali, Sarmatae, Suevi atque omnis pene Germania, et in Quadorum usque fines progressus exercitus circumventusque ab hostibus propter aquarum penuriam praesentium, sitis magis quam hostis periculum sustineret, ad invocationem nominis Christi, quam subito magna fidei constantia, quidam milites effusi in preces palam fecerunt, tanta vis pluviae effusa est, ut Romanos quidem largissime ac sine iniuria refecerit, barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos praesertim cum plurimi eorum occiderentur, in fugam coegerit. Quorum terga Romani usque ad internecionem caedentes, gloriosissimam victoriam, et omnibus pene antiquorum titulis praeferendam rudi parvoque militum numero, sed potentissimo Christi auxilio, reportarunt. Exstare etiam nunc apud plerosque dicuntur litterae imperatoris Antonini, ubi invocatione nominis Christi per milites Christianos et sitim illam depulsam, et collatam fatetur fuisse victoriam.
5 Idemque Antoninus Commodum filium suum assumpsit in regnum. Praeteriti etiam temporis per omnes provincias tributa donavit, omniaque simul fiscalia negotiorum calumniosa monumenta congesta in foro iussit incendi, severioresque leges novis constitutionibus temperavit: postremo in Pannonia constitutus, repentino morbo diem obiit.
6 Igitur annalium scriptores de eodem imperatore ferunt, quod nisi ad illa tempora natus esset, profecto quasi uno lapsu ruissent omnia status Romani imperii, qui quasi defensor obiectus est publicis aerumnis. Quippe ab armis quies nusquam erat, perque omnem Orientem, Illiricum, Italiam, Galliamque bella fervebant, terraemotus non sine interitu civitatum, inundationes fluminum, lues crebrae, locustarum species agris infestae prorsus, at prope nihil, quo summis angoribus atteri mortales solent, dici seu cogitari queat quod non illo imperante saevierit.
7 Itaque a principio vitae tranquillissimus, adeo ut ab infantia vultum nec ex gaudio nec ex moerore mutaverit, philosophiae atque Graecarum litterarum studiosus. Hic permisit viris clarioribus, ut convivia eodem cultu, quo ipse et ministris similibus, exhiberent. Hic cum aerario exhausto largitiones, quas militibus impenderet, non haberet, neque indicere provincialibus aut senatui aliquid vellet, instrumentum regii cultus facta in foro Traiani sectione distraxit.
8 Vasa aurea, pocula crystallina et murrina, uxoriam ac suam sericam et auream vestem, multa ornamenta gemmarum vendidit, ac per duos continuo menses venditio habita est. Post victoriam tamen emptoribus pretia restituit, qui reddere comparata voluerunt: molestus nulli fuit, qui maluit semel empta retinere. Qui tamen, errore deceptus, multa suae honestatis bona foedavit, dum quartam post Neronem in Christianos persecutionem suo movit edicto: unde libet sub brevitate perstringere, qui eo imperante in nostro maxime floruerunt dogmate, vel ex notioribus martyrio coronati sunt.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.360 uldBPL24.173

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, XIII. De gestis Antonii Pii, et de Iustino sui temporis doctore. <<<     >>> XV. De Polucarpo Ioannis apostoli discipulo, et Smyrnae episcopo.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik