monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 24 > 24 > 12 > 21 > 16 > 19 > 1 > 28 > 14 > 10 > 29 > 9 > 21 > 24 > 18 > 2 > 8 > 24 > 4 > 29 > 5 > 7 > 4 > 2 > 15 > 3 > 2 > Vita Tibulli > 23 > 2 > 27 > 11 > 17 > 25 > 13
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, XII. De Hadriano principe, et quae sub eo gesta sunt. Eo tempore Quadratus et Aristides seu Agrippa doctores fuerunt. <<<     >>> XIV. De gestis Marci Antonini et fratris eius Aurelii Commodi qui aliquandiu simul regnaverunt.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XIII. De gestis Antonii Pii, et de Iustino sui temporis doctore.

1 Antonius cognomento Pius, decimus tertius ab Augusto imperator creatus, cum liberis suis Aurelio et Lucio viginti et non plenis tribus annis rempublicam gubernavit. Iste ab Hadriano in filium adoptatus, cuius gener fuerat, tantae bonitatis in principatu, ut haud dubio sine exemplo vixerit, quamvis eum Numae contulerit aetas sua, cum orbem terrae nullo bello per annos XXIII auctoritate sola rexit, adeo trementibus eum atque amantibus cunctis regibus nationibusque et populis, ut parentem seu patronum magis quam dominum imperatoremve putarent, omnesque in morem coelestium propitium optantes, de controversiis inter se iudicem poscerent. Quin etiam Indi, Bactri, Hircani, legatos ad eum misere, iustitia tanti imperatoris comperta. Adeo tranquille et sanctissime in imperio vixit, ut merito pius et pater patriae nominatus sit.
2 Huius autem temporibus Valentinus haeresiarches, et Cerdo magister Marcionis Romam venerunt, et haeretici ac sanctae religionis inimici declarantur. Verum Iustinus philosophus librum pro Christiana religione compositum Antonio tradidit, benignumque eum erga Christianos homines fecit. Antonius ad duodecimum ab Urbe lapidem morbo correptus interiit.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.360 uldBPL24.172

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik