monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 24 > 24 > 12 > 21 > 16 > 19 > 1 > 28 > 14 > 10 > 29 > 9 > 21 > 24 > 18 > 2 > 8 > 24 > 4 > 29 > 5 > 7 > 4 > 2 > 15 > 3 > 2 > Vita Tibulli > 23 > 2 > 27 > 11 > 17 > 25 > 13 > 12
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, XI. De Simeone Cleophae filio, ac de Ignatio Antiochenae Ecclesiae episcopo, qui sub Traiano passus est. <<<     >>> XIII. De gestis Antonii Pii, et de Iustino sui temporis doctore.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XII. De Hadriano principe, et quae sub eo gesta sunt. Eo tempore Quadratus et Aristides seu Agrippa doctores fuerunt.

1 Helius Hadrianus consobrinae Traiani filius, duodecimus ab Augusto principatum adeptus, imperavit annis XXII. Hic Graecis litteris impensius eruditus, Atheniensium studia moresque hausit. Qui in omnibus disciplinis instructus, ita ut canendi, psallendi, medendi, pingendi, scientiam haberet, et omnia quae vellet ex metallo et marmore fingendi.
2 Qui dum esset musicus, arithmeticus, geometricus, acer nimis ad lacessendum pariter et respondendum, omnes provincias peragrans, subversam a Romanis Alexandriam publicis restauravit impensis.
3 Tributa urbium plurima relaxavit, chartis publice incensis, a tributis liberos fecit plurimos. Atheniensibus leges petentibus, ex Draconis et Solonis reliquorumque libris iura composuit. Eo tempore Iudaei in arma versi, Palaestinam depopulati sunt, tenente provinciam Timo Rufo, cui ad opprimendos rebelles Hadrianus misit exercitum.
4 Hic Hadrianus per Quadratum discipulum apostolorum et Aristidem Atheniensem, virum fide et sapientia plenum, et per Serenum Granium legatum, libris de Christiana religione compositis instructus atque eruditus praecepit per epistolam ad Minutium Fundanum proconsulem Asiae datam, ut nemini liceret Christianos, sine obiectu criminis aut probatione damnare.
5 Idemque continuo pater patriae in senatu ultra morem maiorum appellatur, et uxor eius Augusta. Is tamen tantae eruditionis imperator, nec caruit vitiis, qui in amore puerorum continens minime fuit. Unde et Antinoum puerum eximiae pulchritudinis intantum dilexit, ut ei templa et sacerdotes constitueret, et urbem ex eius homine vocitaret.
6 Traiani quoque invidens gloriae, de Assyria, Mesopotamia, Armenia, quas ille provincias fecerat, revocavit exercitus. Etenim cum insignes et plurimas aedes Athenis fecisset, agonem edidit, biblithecamque miri operis exstruxit. Hadrianus enim rempublicam iustissimis legibus ordinavit, bellum contra Sauromatas gessit et vicit.
7 Iudaeos sane perturbatione scelerum suorum exagitatos, et Palaestinam provinciam quondam suam depopulantes, ultima caede perdomuit, ultusque est Christianos. Cochebas namque dux Iudaicae factionis nolentes sibi Christianos adversum Romanum militem ferre subsidium, omnimodis cruciatibus necat. Bellum Iudaicum quod in Palaestina gerebatur, finem accepit rebus Iudaeorum penitus oppressis. Ex quo tempore etiam introeundi eis Hierosolymam licentia ablata est, primum Dei nutu, sicut prophetae vaticinati sunt, deinde Romanis interdicentibus, Christianis tantum civitate permissa, quam ipse in optimum statum murorum exstructione reparavit et Heliam Hadrianus vocari de praenomine suo praecepit; et in fronte eius portae qua Bethlehem egreditur sus sculptus in marmore, significans Romanae potestati subiacere Iudaeos.
8 Igitur usque ad hoc tempus excidii, quo Iudaei iterum deficientes, a Romanis magnis rursum praeliis subiugati sunt, ac pene deleti, Hierosolymis quindecim episcoporum successiones tradunt esse decursas, eo quod valde ad breve tempus mortis celeritate praerepti, sacerdotio singuli quoque perfuncti. Quos omnes aiunt Hebraeos antiquae originis exstitisse, et scientiam fideliter recepisse, et ideo incunctanter ab his qui poterant de fidei merito iudicare sacerdotio quoque visos esse dignissimos, quippe cum omnis tunc Ecclesia ex Hebraeis fidelibus coacervata firmataque videretur, incipientibus ab apostolis, et perdurantibus usque ad illud tempus excidii.
9 Igitur quia sub idem tempus assumi episcopos ex circumcisione cessatum est, necessarium videtur omnes a primo usque ad id tempus enumerare pariter sacerdotes. Primus itaque Iacobus, qui Domini frater est nominatus; post hunc Simeon electus est; tertius Iustus; Zachaeus quartus; deinde Tobias quintus; et Beniamin sextus; ac septimus Ioannes; tum Matthias, quem Philippus excepit; cui decimus Seneca subrogatus est; Iustus exinde; ac duodecimus Levi; post hunc Ephrem; inde decimus quartus Ioseph, ac ultimus omnium Iudas.
10 Isti sunt fere omnes qui Hierosolymis episcopi ab apostolis ad illa usque tempora quae superius designavimus plebi illi ex circumcisione praefuerunt. Tunc Hierosolymis primus ex gentibus constituitur episcopus Marcus, cessantibus his qui fuerant ex circumcisione.
11 Ergo Hadrianus morbo intercutis aquae apud Baias moritur, maior sexagenario. Igitur sub Hadriano praedicto principe, Quadratus, apostolorum discipulus, Publio Athenarum episcopo ob Christi martyrium coronato, in locum eius constituitur, et Ecclesiam grandi terrore dispersam fide et industria sua congregat.
12 Cumque Hadrianus exegisset hiemem in Athenis invisendo Eleusina, et omnis pene Graeciae sacris initiatus, dedisset occasionem his qui Christianos oderant, absque praecepto imperatoris vexare credentes, porrexit ei librum pro nostra religione compositum, valde utilem, plenum rationis et fidei, et apostolica doctrina dignum: in quo et antiquitatem suae aetatis ostendens, ait plurimos a se esse visos qui sub Deo variis in Iudaea pressi calamitatibus sanati fuerant, et qui mortui erant surrexerant. Aristides Atheniensis philosophus eloquentissimus, et sub pristino habitu discipulus Christi, volumen composuit nostri dogmatis rationem continens, eo tempore quo et Quadratus Hadriano principi dedit, scilicet, Apologeticum pro Christianis, quod usque hodie perseverans apud philologos ingenii eius indicium est.
13 Quibus diebus Granius Serenus legatus, vir apprime nobilis, litteras ad imperatorem misit: iniquum esse dicens clamoribus vulgi innocentium hominum sanguinem concedi, et sine ullo crimine nominis tantum et sectae reos fieri. Quibus commotus Hadrianus, Minutio Fundano proconsuli Asiae scribit, sine obiectu criminum Christianos non condemnandos: cuius epistolae usque ad nostram memoriam durat exemplum.
14 Tunc enim Basilides haeresiarches in Alexandria commoratur, a quo Gnostica secta nuncupatur. Quo tempore Agrippa cognomento Castoris. vir valde doctus, adversum viginti quatuor Basilidis haeretici volumina, quae in Evangelium confecerat, fortissime disseruit, prodens eius universa mysteria, et prophetas enumerans, Barchaban et Barchon, aliosque, qui nunquam exstiterant, sed ad terrorem audientium, aliaque etiam barbara nomina, commentatus est, sectatoresque suos, ad morem Pythagoricum, docuit quinquennio silere.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.355 uldBPL24.171

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, XI. De Simeone Cleophae filio, ac de Ignatio Antiochenae Ecclesiae episcopo, qui sub Traiano passus est. <<<     >>> XIII. De gestis Antonii Pii, et de Iustino sui temporis doctore.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 24 > 24 > 12 > 21 > 16 > 19 > 1 > 28 > 14 > 10 > 29 > 9 > 21 > 24 > 18 > 2 > 8 > 24 > 4 > 29 > 5 > 7 > 4 > 2 > 15 > 3 > 2 > Vita Tibulli > 23 > 2 > 27 > 11 > 17 > 25 > 13 > 12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik