Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT XI. De Simeone Cleophae filio, ac de Ignatio Antiochenae Ecclesiae episcopo, qui sub Traiano passus est.
| 1 | Quo in tempore etiam Simeon Cleophae filius, quem secundum Hierosolymis ordinatum episcopum supra docuimus, per martyrium carnis vinculis resolutus est. Horum astipulator ipse ille est Egesippus, quem iam produximus testem. Is ergo refert quod a quibusdam haereticis accusatus sit supradictus vir tanquam Christianus, et multis suppliciis afflictatus per multos dies, ita ut etiam iudex ipse cum amicis suis de eius patientia miraretur, et ad ultimum iuberet simili eum quam Dominus pertulit passione vitam finire, cum esset annorum CXX sub Traiano Caesare, apud Atticum consularem. |
| 2 | Quod autem Simeon fuerit unus ex ipsis adiutoribus Domini, vel longaevitas eius indicio est, vel Evangeliorum fides, ubi etiam mater eius Maria Cleophae uxor fertur. Qua tempestate Ignatius Antiochenae Ecclesiae tertius post Petrum episcopus, persecutionem commovente Traiano, damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur. Cumque navigans Smyrnam venisset, ubi Polycarpus auditor Ioannis apostoli erat, scripsit unam epistolam ad Ephesios, alteram ad Magnesianos, tertiam ad Trallenses, quartam ad Romanos. |
| 3 | Et inde egrediens, scripsit ad Philadelphinos, et ad Phinerneos, et proprie ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem Ecclesiam, in qua et de Evangelio quod ab Hieronymo translatum est, sub persona Christi ponit testimonium, dicens: Ego vero et post resurrectionem in carne eum fuisse scio, et credo quia scio; et quando venit ad Petrum et ad eos qui cum Petro erant, dixit eis: Ecce palpate me et videte, quia non sum daemonium incorporale. Et statim tetigerunt eum et crediderunt. |
| 4 | Dignum autem mihi videtur, quia tanti viri fecimus mentionem, de Epistola eius, quam ad Romanos scripsit, pauca ponere: De Syria usque Romam pugnavi ad bestias in mari et in terra, nocte et die, ligatus cum decem leopardis, hoc est militibus, qui me custodiunt. Quibus et cum benefeceris, peiores fiunt: iniquitas autem eorum, mea doctrina est; sed non idcirco iustificatus sum. |
| 5 | Utinam fruar bestiis quae mihi praeparatae sunt! Quas et oro veloces mihi esse ad interitum, et illiciam ad comedendum me, ne sicut aliorum martyrum non audeant corpus meum attingere. Quod si venire noluerint, ego vim faciam, ego me ingeram ut devorer. Ignoscite mihi, filioli, quid mihi prosit ego scio, quia nunc incipio esse discipulus Christi, nihil de his quae videntur desiderans, ut Christum Iesum inveniam. |
| 6 | Ignis, crux, bestiae, confractio ossium membrorumque divisio, et totius corporis contritio, et tormenta diaboli, in me veniant, tamen ut Christo fruar. Cumque iam damnatus esset ad bestias, et ardore patiendi rugientes audiret leones: Frumentum, inquit, Christi sum, dentibus bestiarum moliar, ut panis mundus inveniar. |
| 7 | Passus est anno undecimo Traiani; reliquiae corporis Antiochiae iacent, extra portam Daphniticam in coemeterio. |
| 8 | Igitur Egesippus refert quod usque ad haec tempora virgo munda et immaculata permansit Ecclesia: corruptoribus veritatis, et divini verbi temeratoribus, aut nusquam omnino exstantibus, aut etiam si qui forte fuerant, in occultis et abditis terrae delitescentibus. Ut vero apostolorum chorus et omnis illa aetas, quae a Domino susceperat vivae vocis auditum, de hac luce discessit, tum velut in vacuam domum falsae doctrinae impius se error immersit, et tanquam ubi nullus iam divini census defensor existeret, nudato, ut aiunt, capite, corripientes arma mendacii, oppugnare apostolicam veritatem nituntur. Sed istud bellum intrinsecus gerebatur, persecutionum vero extrinsecus pondus urgebat Ecclesiam. Unde et immensae catervae martyrum quotidie iugulabantur. |