Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT VIII. De Nervae operibus bonis, et Traiani gestis mirabilibus.
| 1 | Post Domitianum vero Nerva suscepit principatum: sub quo omnes quidem honorum tituli qui in Domitianum collati fuerant detrahuntur. Revocari autem quicunque ab eo in exsilium trusi sunt ac recipere facultates ex senatusconsulto iubentur. De quibus singulis testimonium perhibent qui gesta illorum temporum conscripserunt. |
| 2 | Tunc igitur apostolum Ioannem de insula Ephesum quasi ad scholam propriam redisse, nostrorum scriptores declarant. Namque Nerva Traianum in liberi locum, inque partem imperii adoptavit. Qui dum, suggerente ira, contra quemdam regulum clamaret, sudore correptus est. Quo refrigescente, horror corporis nimium iniquum febri praebuit, nec multo post vitam finivit, anno aetatis sexagesimo tertio. |
| 3 | Cuius corpus a senatu ut quondam Augusti honore delato, in sepulcro Augusti sepultum est. Eodem quo interiit die solis defectio facta est. Imperavit annum unum et menses quatuor. Iste tributa relaxavit multa, afflictas civitates relevavit. Puellas puerosque natos parentibus egestosis sumptu publico per Italiae oppida ali iussit. |
| 4 | Traianus post Nervam suscepit imperium, apud Agrippinam nobilem coloniam Galliae, habens diligentiam in re militari, in civilibus lenitatem, in sublevandis civitatibus largitionem. Cumque duo sint quae ab egregiis principibus exspectentur, sanctitas domi, in armis fortitudo, in utroque prudentia, tantus erat in eo maximarum rerum modus, ut quasi temperamento quodam virtutes miscuisse videretur, nisi quod cibo vinoque paululum deditus erat: liberalis in amicos, et tanquam vitae conditione par societatibus perfrui. |
| 5 | Qui ut insignia imperii est adeptus mox Germaniam trans Rhenum in pristinum statum reduxit, trans Danubium multas gentes subegit. Regiones autem trans Eufratem et Tigrim sitas provincias fecit: Seleuciam et Thesifontem, et Babylonem occupavit et tenuit. In mari Rubro classem instituit: ut per eam Indiae fines vastaret. Hinc Traianus Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam fecit provincias. |
| 6 | Sub quo Iudaei in seditionem versi, uno tempore, quasi rabie efferati, per diversas terrarum partes exarserunt. Nam et per totam Libyam adversus incolas atrocissima bella gesserunt. Quae adeo tunc interfectis cultoribus desolata est, ut nisi postea Adrianus imperator collectas illuc aliunde colonias deduxisset, vacua penitus terra abraso habitatore mansisset. |
| 7 | Aegyptum voro totam, et Cyrenem, et Thebaidam, cruentis seditionibus turbaverunt. In Alexandriam autem commisso praelio, victi et attriti sunt. In Mesopotamia quoque rebellantibus, iussu imperatoris, bellum illatum est. Itaque multa millia Iudaeorum vasta caede deleta sunt. Sane Salaminam urbem Cypri, interfectis omnibus accolis, deleverunt. |
| 8 | Igitur Traianus, errore deceptus, omnia bona sua in persecutione Christianorum foedavit. Nam tertius a Nerone Christianos persequitur, repertos cogi ad sacrificandum idolis, detrectantes autem interfici iussit. Sub quo multi nobiliter ad palmam pervenerunt martyrii pluresque interfecti fuissent, ni relatu Plinii Secundi, qui inter caeteros iudices persecutor datus fuerat, admonitus. |
| 9 | Qui dum quamdam regeret provinciam, et in magistratu suo plurimos Christianorum interfecisset, multitudine eorum perterritus, scripsit Traiano quid facto opus esset, nuntians ei praeter obstinationem non sacrificandi, et antelucanos coetus, ad canendum cuidam Christo ut Deo, eiusque confessionem, nihil contrarium Romanis legibus facere; praeterea ad confoederandam eorum disciplinam, vetari ab his homicidia, furta, adulteria, periuria, latrocinia, et his similia, tantaque eos esse fiducia innocentis confessionis, ut ne mortem quidem gravem ac formidolosam paveant. |
| 10 | Illico imperator rescriptis lenioribus temperavit edictum. Hoc quidem genus hominum inquirendum non esse, oblatos vero puniri censuit. Is vero Plinius Secundus orator et historiographus insignis habetur: cuius plurima ingenii exstant opera. Verumtamen continuo Romae aurea domus, a Nerone totis impensis rebusque privatis civium condita, repentino conflagravit incendio, ut intelligeretur missa etiam ab alio persecutio, in ipsius potissime monumentis a quo primum exorta esset, atque in ipso auctore puniri. Terraemotu quatuor urbes Asiae subversae, Elea, Mirina, Pythane, Cyme; et Graeciae civitates duae, Opintiorum et Oritorum; tres Galatiae civitates eodem terraemotu dirutae: Pantheon Romae fulmine concrematum; terraemotus in Antiochia pene totam subruit civitatem. |
| 11 | Ergo Traianus apud Seleuciam urbem Isauriae profluvio ventris exstinctus est, anno aetatis sexagesimo tertio, qui imperavit annis XX. Cuius ossa in urna aurea sunt relata, et in foro sub columna eius nominis posita. Imperatorum solus omnium intra Urbem sepultus est. |