monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 7
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, VI. De Domitiani superbis gestis. <<<     >>> VIII. De Nervae operibus bonis, et Traiani gestis mirabilibus.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT VII. De prosapia David, et propinquis Christi ab illo requisitis.

1 Inter Iudaeos quoque acerbitate tormentorum et cruentissimae quaestionis exquiri genus David atque interfici praeceptum est, dum prophetis sanctis invidetur, et creditur quasi adhuc futurus esset ex semine David qui regnum possit adipisci. Verebatur et ipse terreno privari regno a Domino Christo, sicut Herodes eius audita nativitate.
2 Unde perquiri iusserat regalem David prosapiam ad mortem, vel Christi secundum carnem propinquos. Tunc quidam de posteritate David delati sunt ad Caesarem. Ergo interrogati a Domitiano si essent ex familia David et propinqui Christi, confessi sunt se esse. Tunc quaesivit ab eis quantis possessionibus vel quantis essent facultatibus praediti, at illi responderunt quod utrisque non amplius esset in bonis a novem millibus denariis.
3 Ex quibus singulis pars media proportione deberetur, nec hoc sibi in pecuniis subsistere, sed in aestimatione terrae, quae eis esset in quadraginta minus uno iugeribus constituta, quam suis manibus excolentes, vel ipsi alerentur, vel tributa dependerent; simul et testes ruralis et diurni operis manus labore rigidas et callis obduratas praeferebant.
4 Interrogati vero de Christo quale sit regnum eius, vel qui ipse, aut unde, aut quando venturus, responderunt quod non huius mundi regnum, neque huius terrae ei designetur imperium, sed quia coeleste ei regnum per angelorum ministeria in consummationes saeculi praeparetur, quando scilicet adventans in gloria, de vivis ac mortuis iudicabit, et restituet unicuique pro factis ac meritis suis.
5 Ad haec Domitianus, cum neque in eis quidquam criminis inveniret, et vilitatem eorum quam maxime contemneret, abire eos liberos iubet, sed et persecutionem quam adversus Ecclesias agitari iusserat, datis rursum compescit edictis. Illi vero dimissi ab eo, vel martyrii merito, vel tantae propinquitatis Christi praerogativa, pacis iam tempore duces Ecclesiae effecti, usque ad Traiani tempora permanserunt.
6 Haec quidem Egesippus, sed et Tertullianus de Domitiano similia refert, dicens: Tentavit aliquando et Domitianus simile aliquid, portio Neronis de crudelitate, sed quasi homo destitit cito, ut etiam eos quos in exsilium miserat revocaret. Itaque Domitiani uxor augusta appellatur decreto senatus. Titus inter deos refertur. Is etiam Domitianus templum sine admistione lignorum construxit. Idem tantae superbiae fuit, ut aureas et argenteas statuas sibi in Capitolio poni iusserit, sub quo Brutius plurimos Christianorum martyrio confecit. Inter quos et F. Domitillam F. Clementis consulis ex sorore neptem in insulam Pontianam relegatam deportari iusserat, quia se Christianam esse testata sit.
7 Tunc et apostolus Iohannes, in Pathmum insulam relegatus, Apocalypsim vidit. Multa etiam signa eo tempore atque portenta Romae et toto orbe facta sunt. Continuo tamen Domitianus crudeliter in palatio a suis interfectus est. Cuius cadaver ignominiosissime exportatum atque sepultum est.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.343 uldBPL24.165

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik