monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17 > 12 > 7 > 4 > 3 > 16 > 16 > 23 > 26 > 5
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, IV. Sub praefatis principibus apostolici viri, et reliqui doctores sacri, qui tunc floruerunt, quas mundi partes ad praedicandum susceperint, et quibus in locis consecuti sint palmam martyrii, per ordinem continetur. <<<     >>> VI. De Domitiani superbis gestis.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT V. De Iosepho historiographo. Et quae de Salvatore protulerit.

1 Quo etiam tempore Iosephus Mathiae filius ex Hierosolymis sacerdos, a Vespasiano captus, tum Tito filio eius relictus est. Hic Romam veniens, septem libros Iudaici belli imperatoribus patri filioque obtulit, qui, et bibliothecae publicae traditi sunt, et ob ingenii gloriam statuam quoque Romae meruit. Scripsit autem et alios viginti Antiquitatum libros, ab exordio mundi usque ad quartum decimum annum Domitiani Caesaris, et duo adversus Appionem grammaticum Alexandrinum.
2 Qui sub Caligula missus ex parte gentilium contra Philonem, qui etiam librum vituperationem gentis Iudaicae continentem scripserat. Alius quoque liber eius qui inscribitur valde elegans habetur, in quo et Machabaeorum sunt digesta martyria. Hic in Antiquitatum libro XVIII manifestissime confitetur, propter magnitudinem signorum Christum a Pharisaeis interfectum, et Iohannem Baptistam vere prophetam fuisse, et propter interfectionem Iacobi apostoli Hierosolymam dirutam. Scripsit autem de Domino in hunc modum: Eo tempore fuit Iesus sapiens vir, si tamen virum eum oportet dicere.
3 Erat autem mirabilium patrator operum, et doctor eorum qui libenter vera suscipiunt. Plurimos quoque tam de Iudaeis quam de gentibus sui habuit sectatores, credebatur Christus. Cumque invidia nostrorum principum cruci eum Pilatus addixisset, nihilominus qui eum dilexerunt, perseveraverunt in eo. Apparuit autem eis tertia die vivens. Multa haec et alia mirabilia carminibus prophetarum de eo vaticinantibus; et usque hodie gens ab hoc vocabulum sortita, non defecit.
4 Refert etiam idem historiographus oraculum quoddam in sacris litteris repertum, quod per idem tempus virum designaret ex eorum religione processurum, qui totius orbis potiretur imperio. Cuius oraculi praesagium Vespasianum declarare suspicatur. Sed Vespasianus non aliis quam illis solis gentibus quae Romano imperio videbantur subditae dominatus est, nec de prosapia aut religione Iudaeorum processit.
5 Unde iustius ad Christum haec responsa referuntur, ad quem Pater: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et cuius per idem tempus per apostolos suos in omnem terram exierat sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.341 uldBPL24.164

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik