monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17 > 12 > 7 > 4
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, III. De operibus magnificis Titi imperatoris. <<<     >>> V. De Iosepho historiographo. Et quae de Salvatore protulerit.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT IV. Sub praefatis principibus apostolici viri, et reliqui doctores sacri, qui tunc floruerunt, quas mundi partes ad praedicandum susceperint, et quibus in locis consecuti sint palmam martyrii, per ordinem continetur.

1 Matthaeus, qui et Levi, ex publicano apostolus, primus in Iudaea, propter eos qui ex circumcisione crediderant, Evangelium Christi Hebraeis litteris verbisque composuit. Quis autem postea in Graecum transtulerit, non satis certum est. Porro, ipsum Hebraicum habetur usque hodie (ut ait Hieronymus) in Caesariensi bibliotheca, quam Pamphilus martyr studiosissime conficiens, ordinavit.
2 In quo animadvertendum, quod ubicunque evangelista, sive ex persona sua, sive ex Domini Salvatoris Scripturae testimoniis abutitur, non sequitur LXX translatorum auctoritatem, sed Hebraicam. E quibus illa duo sunt: Ex Aegypto vocavi Filium meum, et: Quoniam Nazaraeus vocabitur. Is primum in Iudaea Evangelizavit, postmodum in Macedonia praedicavit.
3 Requiescit in montibus Parthorum.
4 Andraeas (qui interpretatur decorus) frater Petri, secundum Ioannem primus, iuxta Matthaeum a primo secundus, in sortem praedicationis Scythiam atque Achaiam accepit, in qua etiam civitate cruci suspensus occubuit. Iacobus filius Zebedaei frater Iohannis IV in ordine, duodecim tribubus quae sunt in dispersione gentium scripsit, atque Hispaniae et Occidentalium locorum Evangelium praedicavit, et in Occasum mundi lucem praedicationis infudit. Hic ab Herode tetrarcha gladio occisus, occubuit, sepultus intra Marmaricam.
5 Thomas Christi Didymus nominatus, et iuxta Latinam linguam Christi geminus, ac similis Salvatori, audiendo incredulus, videndo fidelis, Evangelium praedicavit Parthis, Medis et Persis, Hircanisque Bactrianis et Indis, tenens Orientalem plagam, et terram gentium penetrans; ibique praedicationem suam usque ad titulum suae passionis perducens.
6 Lanceis enim transfixus, occubuit in Calamina Indiae urbe, ubi et sepultus est in honore. Bartholomaeus apostolus, nomen ex Syra lingua suscipiens, Lycaoniam in sortem praedicationis accepit, atque Evangelium iuxta Matthaeum apud Indos in eorum linguam convertit. Ad ultimum in Albano maioris urbe Armeniae vivens a Barbaris decoriatur, sicque terrae conditur.
7 Iudas Iacobi frater in Mesopotamia atque interioribus Ponti evangelizans feras et indomitas gentes, quasi belluarum naturas suo sancto dogmate mitigat, et fidei Dominicae subiugat. Sepultus est in Nerito Armeniae urbe. Post martyrium Iacobi est continuo consecutum civitatis Hierusalem excidium. Traditur apostolos, caeterosque Domini discipulos, qui ad illud tempus reliqui erant, in unum e locis omnibus convenisse, simul cum his qui propinqui secundum carnem Domini dicebantur, plurimi namque ex his per illud tempus supererant, et habuisse commune consilium, quem oporteret dignum successione Iacobi iudicari; omnesque uno consensu Simonem Cleophae filium decrevisse, cuius mentio in Evangeliis facta est, ut episcopatus sedem susciperet.
8 Is namque Simon Zelotes, qui primum dictus est Chananaeus, zelo Domini fervens par in cognomento Petri, et similis in honore accepit Aegypti principatum, et post Iacobum Iustum, cathedram (ut diximus) tenuit Hierosolymorum. Post annos autem vitae CXX meruit sub Traiano per crucem sustinere martyrii passionem. Iacet in Bosphoro. Philippus a Bethsaida civitate, unde et Petrus, de quo in Evangeliis atque in Actibus apostolorum digna laudis memoria saepius facta est, cuius etiam filiae prophetissae exstiterunt, et mirae sanctitatis ac perpetuae virginitatis, ut Ecclesiastica narrat historia, Gallis praedicat Christum, Barbarasque gentes, vicinasque tenebris et tumenti Oceano coniunctas, ad scientiae lucem, fideique portum deducit.
9 Deinde in Hierapoli Phrygiae provinciae urbe crucifixus, lapidatusque obiit, rectoque sepultus cadavere, simul cum filiabus suis ibidem requiescit. Matthias de LXX discipulis unus, et pro Iuda Iscariote duodecim inter apostolos subrogatus, electus sorte, et solus sine cognomine, cuius datur Evangelii praedicatio in Iudaea. Barnabas Cyprius (cum Paulo gentium apostolus ordinatus), unam ad aedificationem Ecclesiae pertinentem Epistolam composuit, quae inter apocryphas legitur.
10 Hic postea propter Iohannem discipulum (qui et Marcus vocabatur) separatus a Paulo, nihilominus evangelicae praedicationis iniunctum sibi opus exercuit. Lucas medicus Antiochensis, cuius scripta indicant eum fuisse Graeci sermonis non ignarum, fuit sectator apostoli Pauli et omnis eius peregrinationis comes, scripsit Evangelium, de quo idem Paulus meminit: Misimus, inquit, cum illo fratrem, cuius laus in Evangelio est per omnes Ecclesias. Sic et ad Colossenses: Salutat vos Lucas medicus charissimus.
11 Et ad Timotheum: Lucas est mecum solus. Aliud quoque edidit volumen egregium, quod titulo apostolicorum Actuum praenotatur. Cuius historia usque biennium Romae commorantem pervenit Paulum, id est, usque ad quartum Neronis annum. Ex quo intelligimus in eadem urbe librum eius esse conscriptum. Igitur Pauli et Teclae et totam baptizatam Leonis familiam, inter scripturas apocryphas computemus.
12 Leve enim est ut individuus comes apostoli inter caeteras eius res hoc solum ignoraverit. Sed et Tertullianus vicinus illorum temporum refert presbyterum quemdam in Asia nomine Pauli convictum apud Iohannem, quod auctor esset libri, et confessum se hoc Pauli amore fecisse, et loco excidisse. Quidam suspicantur, quotiescunque Paulus in Epistolis suis, dicat: Iuxta Evangelium meum, Lucam a Paulo didicisse, qui cum Domino in carne non fuerit, sed a caeteris apostolus.
13 Quod et ipse quoque in principio voluminis sui declarat, dicens: Sicut tradiderunt nobis, qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Igitur Evangelium sicut audierat scripsit, Acta vero apostolorum sicut viderat ipse conscripsit. Sepultus est Constantinopoli, vigesimo Constantii anno, quo ossa eius cum reliquiis Andreae apostoli translata sunt.
14 Marcus evangelista, de quo in priore libro disseruimus, ne, ut ferunt, ad sacerdotium moveretur Iudaeorum, sibi pollicem abscidit: primus tamen Alexandriae cathedram tenuit, primusque Ecclesias Aegyptiorum fundavit, tantis doctrinae et continentiae virtutibus florens, ut omnes discipuli Christi eius imitationem sequerentur.
15 Mortuus est octavo Neronis anno, placida quiete sepultus. Timotheus Ephesiorum episcopus, de civitate Listrensium patre Graeco, id est, ethnico, matre autem Iudaea, ut refert Apostolus, dicens: Quae habitavit fides in avia tua Loide, et matre tua Eunica [Al., Eutice], certum autem quod et in te.
16 Hic fuit discipulus Pauli, eiusque spiritalis filius, quem puerum proprie secum idem Paulus assumpsit, qui pudicus et virgo permansit, quique apud Ephesum in monte qui vocatur Pion cum magno honore sepultus quiescit. Titus Pauli discipulus, et in baptismo filius, natione Graecus, et gentibus solus a Paulo post Evangelium circumcisus. Hunc ad construendas Cretae Ecclesias praefatus reliquit Apostolus, ibique in pace defunctus est, atque sepultus Herman, cuius etiam Paulus ad Romanos scribens, meminit: Salutate Flegunta, Herman, Patrobam, et qui cum eis sunt fratres.
17 Asserunt hunc auctorem esse libri qui appellatur Pastoris, et apud quasdam Graeciae Ecclesias publice legitur, revera utilis liber, multique de eo scriptorum veterum usurpavere testimonia, sed apud Latinos pene ignotus est.
18 Igitur Domini discipuli praedicatores fidei et doctores gentium, dum omnes unum sint, singuli tamen certis locis in mundo ad praedicandum partes proprias acceperunt. Quod ut breviter repetam, Petrus Romam accepit, Andreas Achaiam, Iacobus Hispaniam, Thomas Indiam, Iohannes Asiam, Matthaeus Macedoniam, Philippus Gallias, Bartholomaeus Lycaoniam, Simon Zelotes Aegyptum, Mathias Iudaeam, Iacobus frater Domini Hierusalem, Iudas frater Iacobi Mesopotamiam.
19 Paulo autem cum caeteris apostolis nulla sors propria traditur, quia in omnibus gentibus magister et praedicator eligitur. Nam sicut Petro et reliquis circumcisionis apostolatus est datus, ita Paulo praeputii in gentibus. Hic tamen septem Ecclesiis et tribus evangelizat discipulis.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.337 uldBPL24.163

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, III. De operibus magnificis Titi imperatoris. <<<     >>> V. De Iosepho historiographo. Et quae de Salvatore protulerit.
monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 17 > 12 > 7 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik