monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 13 > 2 > 11 > 17 > 16 > 25 > 26 > 19 > 13 > 14 > 12 > 10 > 22 > 1 > 2 > 11 > 3
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, II. De Vespasiani actibus bonis. <<<     >>> IV. Sub praefatis principibus apostolici viri, et reliqui doctores sacri, qui tunc floruerunt, quas mundi partes ad praedicandum susceperint, et quibus in locis consecuti sint palmam martyrii, per ordinem continetur.

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT III. De operibus magnificis Titi imperatoris.

1 Titus Vespasiani filius, post patris obitum iura suscepit imperii. Qui matre liberta nomine Domitilla genitus imperavit annis duobus et mensibus duobus. Qui in utraque lingua peritissimus fuit, et liberalibus disciplinis, studio legendi eruditus. Hic ubi patriae curam suscepit, incredibile est quantum, quem imitabatur, patrem anteierit, praecipue clementia, liberalitate, honorificentia, ac pecuniae contemptu. Nam dum praefecturam praetoriam patre imperante adeptus esset, suspectus quidem fuit, pro quibusdam actis, Neronis fore imitatorem, si potiretur imperio; sed haec adeo in melius conversa sunt, ut ei ita immortalem gloriam contulerint, ut deliciae atque amor humani generis appellaretur.
2 Denique ut subiit pondus regium, Berennicem nuptias suas sperantem regredi domum, et enervatorum greges abire praecepit. Huius tempore mons Hebius in Campania ardere coepit. Ex cuius vertice tantum erupit incendium, ut regiones vicinas et urbes cum hominibus exureret. Is etiam Titus amphitheatrum Romae aedificavit, et in dedicatione eius quinque millia ferarum occidit.
3 Civitatem vero Aventicum, quam pater eius Vespasianus aedificare coeperat, consummavit, et gloriose ornavit, in Gallia Cisalpina. Eamdemque regionem stagno adiacentem, propter similitudinem (ut ferunt) Galilaeae Palaestinorum, quam non modico sudore ac sanguine devicerat, Galilaeam censuit nuncupari. Sub eius quoque principatu incendium Romae sine nocturna requie per triduum fuit, lues quoque tanta, quanta vix unquam antea fuit.
4 Quibus tamen malis, nullo vexato, pecunia propria subvenit, cunctis remediorum generibus, nunc aegrotantes per semetipsum reficiens, nunc consolatus suorum mortibus afflictos. Vixit annis XLI, et in eodem quo pater apud Sabinos agro febri interiit. Huius mors credi vix potest quantum luctum Urbi provinciisque intulerit: adeo, ut eum delicias publicas (sicut diximus) appellantes, quasi perpetuo custode orbatum terrarum orbem deflerent.
5 Hic enim princeps tantae bonitatis fuit, ut dum quadam in coena recordatus fuisset nihil se in illa die cuiquam praestitisse, dixerit: Amici, hunc diem perdidimus. Is enim dum ad expugnandam Hierosolymorum interiorem cerneret templi munitionem, quam reclusa multitudo sacerdotum ac principum tuebatur, maiore vi et mora studuit insistere.
6 Quod tamen postquam in potestatem redactum opere atque antiquitate suspexit templum, diu deliberavit utrum tanquam incitamentum hostium incenderet, an in testimonium victoriae reservaret. Sed Ecclesia Dei iam per totum orbem uberrime germinante, hoc tanquam vacuum, nullique usui bono commodum, arbitrio Dei auferendum fuit.
7 Itaque Titus imperator ab exercitu pronuntiatus templum Hierosolymis incendit ac diruit. Per horum tempora praefatorum principum, post ascensionem Christi, quique illustres fuerunt Ecclesiarum doctores, librorum etiam quos usus legendi tradidit auctores, quas quidem mundi partes apostoli ad praedicandum per sortes proprias acceperunt, quibus etiam locis agonizando triumphatores aeternam consecuti sunt palmam, succincta brevitate expedire conabor.
8 Itaque in priore libro de Petro et Paulo, et utroque Iacobo latius disseruimus.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.335 uldBPL24.162

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik