Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 2, CAPUT II. De Vespasiani actibus bonis.
| 1 | Vespasianus igitur, ut praemisimus, cognita Neronis morte, hortatu plurimorum regum et ducum maxime Iosephi Iudaeorum ducis sententia, qui captus cum in vincula coniiceretur, constantissime dixerat, continuo ab eodem se imperatore solvendum, imperium adeptus est. Relictoque ad obsidionis Hierosolymorum procurationem filio Tito, per Alexandriam profectus est Romam. |
| 2 | Sed, cognita interfectione Vitellii, paulisper Alexandriae substitit. Titus vero magna ac diuturna obsidione Iudaeos premens machinis, cunctisque bellicis molibus, non sine multo suorum sanguine, tandem urbem cepit, muros Hierosolymitanos solo coaequavit, ac templum diruit totius orbis famosissimum. Vespasianus ergo et Titus imperatores magnificum agentes de Iudaeis triumphum, urbem ingressi sunt. |
| 3 | Pulchrum et ignotum antea cunctis mortalibus, inter CCCXX triumphos, qui a conditione urbis, usque in id tempus acti erant, hoc spectaculum fuit, patrem et filium uno triumphali curru vectos, gloriosissimam ab his qui Patrem et Filium offenderant victoriam reportasse. Qui continuo omnibus bellis ac tumultibus domi, forisque compressis, pacem totius orbis praenuntiavit, et Ianum geminum obseratis cohiberi claustris sexto demum ipsi post Urbem conditam censuerunt. |
| 4 | Iure enim idem ultionis honos passioni Domini impensus est, qui etiam nativitati fuerat attributus. Tunc deinde, sine ullis bellorum tumultibus, in immensum Respublica Romana provehitur. Siquidem Achaia, Lycia, Rhodus, Bizantium, Samothracia, Cilicia, Commagene, tunc primum redactae in provincias, Romanis iudicibus legibusque paruerunt. |
| 5 | Nono autem imperii eius anno, tres civitates Cypri terrae motu corruerunt, et Romae magna pestilentia fuit. Vespasianus autem in villa propria circa Sabinos nono anno principatus sui, profluvio ventris est mortuus. Huic autem inter caetera bona illud singulare fuit, inimicitias oblivisci: adeo ut Vitellii hostis filiam locupletissime dotatam, splendidissimo coniungeret viro. |
| 6 | Iste exsanguem diu, fessumque terrarum orbem, brevi refecit in tempore. Namque primum satellites tyrannidis, nisi qui forte atrocius longe processerant, flectere potius maluit, quam excruciatos delere, prudentissime ratus nefaria ministeria a pluribus metu curari. Hic Romam deformem incendiis ac veteribus ruinis permissam, si dominis deesset volentibus aedificandi copia, Capitolium, aedem pacis, Claudii monumenta reparavit, multaque nova instituit per omnes terras, quas ius Romanum tenet. |
| 7 | Renovatae urbes cultu egregio, viae operibus maximis munitae sunt. Tunc cavati montes per Flaminiam sunt prono transgressui, quae vulgariter pertunsa petra vocatur. Mille gentes compositae, cum ducentas aegerrime reperisset, exstinctis saevitia tyrannorum plerisque, rex Parthorum Vogesses metu solo in pacem coactus est. Plura dicere studium coegit imperatoris boni, quem ab Augusti morte, post annos sex et quinquaginta Romana respublica exsanguis saevitia tyrannorum, ne penitus rueret, assecuta est. |
| 8 | Itaque dum ventris eluvie effusius urgeretur, assurgens ait: Stantem decet imperatorem excedere terris. |