monumenta.ch > Freculphus Lexoviensis > 24
Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, XXIII. De Maria, quae proprium comedit filium, et sic praedones confusos abire coegit. <<<    

Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT XXIV. De ultima ruina Hierusalem, et de multitudine interemptorum secundum Iosephi supputationem.

1 Hactenus Iosephus. Colligens autem supradictus historiographus omnem numerum peremptorum, vel fame, vel ferro, undecies centena millia designavit. Caeteros vero latrones et sicarios, ac praedones, post urbis excidium mutuis declarat interisse vulneribus. Electos quosque iuvenum, quos decor et corporis proceritas commendabat, ad triumphum dicit esse servatos; reliquos autem, qui supra XVII annos agebant aetatis, vinctos ad opera Aegypti per metalla destinatos, vel per caeteras provincias esse dispersos; alii quidem ut ludis gladiatoriis, alii ut ad bestias traderentur.
2 Si qui vero intra septimum et decimum aetatis annum reperti sint, per diversas provincias in servitutem distrahi iussi sunt. Quorum numerus usque ad nonaginta millia perductus est. Haec vero omnia gesta sunt secundo anno imperii Vespasiani, iuxta ea quae ipse Dominus et Salvator noster Iesus Christus praedixerat; quippe qui ea quae gerenda erant praesentia iam videret, tum cum, secundum Evangeliorum fidem, videns civitatem flevit super eam et velut in auribus eius praelocutus est haec verba: Si agnovisses, inquit, et tu in hac die, quia venient dies super te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et perurgebunt te undique, et ad solum deducent te, et filios tuos interficient.
3 Sed et rursum tanquam de populo dicens: Erit, inquit, necessitas magna super terram, et ira populo huic, et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Hierusalem erit conculcata a gentibus, usquequo compleantur tempora gentium. Et iterum: Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquabit desolatio eius.
4 Comparet nunc unusquisque Domini et Salvatoris nostri sermones cum historiographi relatione de bello quod gestum est, atque excidio civitatis, et videns miram divinae praesentiae virtutem, agnoscat praedicentis divinitatem. Haec quidem Iudaeorum genti post passionem Salvatoris iusta ultione venerunt, pro eo quod auctorem vitae a semet universa gens conclamavit auferri. Colliguntur ergo per omne tempus a decimo quinto anno Tyberii Caesaris, et ab exordio evangelicae praedicationis anni quadraginta duo, usque ad Vespasiani secundum imperii, quando hoc urbis Hierosolymitanae excidium actum est.
5 A captivitate autem quam ab Antiocho perpessi sunt anni ducenti triginta octo. Porro a Darii secundo anno sub quo rursum templum aedificatum est, anni quingenti nonaginta. A prima autem aedificatione templi sub Salomone usque ad novissimam eius ruinam, quae sub Vespasiano facta est, anni . Hic autem coepti operis decrevi primi finem facere libri.
6 Ubi legales hostiae pariter cum templo ac populo Iudaeorum sceleratissimo irrecuperabiliter conciderunt.
Freculphus Lexoviensis HOME

csg622.331 uldBPL24.160

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik