Freculphus Lexoviensis, Chronica, 2, 1, CAPUT XXIII. De Maria, quae proprium comedit filium, et sic praedones confusos abire coegit.
| 1 | Mulier quaedam ex his qui ultra Iordanis alveum commanebant, Maria nomine, Eleazari filia, de vico Obethezob, quod interpretatur domus hyssopi, genere et facultatibus nobilis, cum reliqua multitudine quae confluxerat Hierosolymas reperta, communem cum omnibus obsidionis casum perferebat. Huius reliquas quidem facultates, quas domo in urbem convexerat, tyranni invasere. |
| 2 | Si quid vero reliquiarum ex magnis opibus fuerat, quibus victum quotidianum pertenuem duceret, irruentes per momenta praedonum satellites rapiebant, pro quibus ingens mulierem velut insania iam quaedam ex indignatione fatigabat, ita ut interdum praedones maledictis in necem sui et conviciis instigaret. Verum cum neque irritatus quisquam neque miseratus eam perimeret, et si quid forte cibi ab ea fuisset quaesitum, id ab aliis quaereretur, nec iam usquam reperiendi copia fieret, fames autem dira visceribus ipsis insisteret ac medullis, et ad furorem iam perurgeret inedia fame et ira pessimis usa consultoribus, contra ipsa iam armatur iura naturae. |
| 3 | Erat namque ei sub uberibus parvulus filius. Hunc ante oculos ferens: Infe licis, inquit, matris, o infelicior fili: in bello fame et direptione praedonum, cui te reservabo? Nam et si vita sperari possit, iugo Romanae servitutis urgemur. Sed nunc ipsam etiam servitutem praevenit fames, praedones vero utraque vi graviores perurgent; veni ergo nunc, o mi nate, esto matri cibus, praedonibus furor, saeculis fabula, quae sola deerat cladibus Iudaeorum. |
| 4 | Et haec cum dixisset, simul filium iugulat. Tunc deinde igni superpositum torret, et medium quidem consumpsit, medium vero reservat obtectum. Et ecce confestim praedones irruunt, ob ustae carnis nidorem conceptum, mortem minantur, nisi sine mora cibos quos paratos senserant demonstraret. Tum illa quidem: Partem, inquit, vobis optimam reservavi. |
| 5 | Et continuo quae superfuerant membra detexit infantis. At illos repente ingens horror invasit, et immanes quamvis animi diriguere, vox faucibus interclusa est. Illa vero truci vultu, et ipsis iam praedonibus truculentior: Meus, inquit, hic filius, meus est partus, et facinus meum est, edite. Nam et ego prior comedi, quae genui. Nolite effici aut matre religiosiores, aut femina molliores. Quod si vos pietas vincit, et exsecramini cibos meos, ego, quae iam talibus pasta sum, ego his iterum pascar. Post haec illi territi trementesque discedunt, qui hunc solum omnibus facultatibus miserae matri reliquerant cibum. |
| 6 | Repleta est autem confestim universa civitas nefarii sceleris nuntio, et unusquisque ante oculos facinus quod perpetratum fuerat adducens, tanquam si ipse id perpetrasset, horrebat. Omnes autem quos famis necessitas perurgebat festinabant magis ad mortem, beatos dicentes eos quibus contigit interiisse, priusquam talium malorum polluerentur auditu. |